Quantum redactiones paginae "Publius Cornelius Scipio Aemilianus Africanus" differant

Summarium vacuum
No edit summary
No edit summary
 
== Cursus honorum ==
Anno [[168 a.C.n.]] patrem in pugnam Pydnae sequebaturet praedam bibliothecam regis [[Perses (Macedonum rex|Persidis]] accepit<ref>[[Plutarchus]], ''Aemilianus'' 22; 28</ref>. Scipio Aemilianus anno [[151 a.C.n.|151]] in Hispania [[Lucius Licinius Lucullus (consul 151 a.C.n.)|Lucio Licinio Lucullo]] duce [[tribunus militum]] militavit; eoque in bello egregia fuit sua opera. Nam rex quidam barbarus mirae proceritatis splendidis armis ornatus, saepe Romanos provocabat, si quis singulari certamine secum vellet congredi. Cumque nemo contra eum exire auderet, suam Romanis ignaviam cum irrisu et ludibrio exprobrabat. Non tulit indignitatem rei Scipio, progressusque ad hostem, conserta pugna eum prostravit, pari Romanorum laetitia et hostium terrore, quod ingentis corporis virum ipse exiguae staturae deiecisset. Scipio multo maius etiam adiit periculum in expugnatione urbis, quam tunc obsidebant Romani : nam ipse primus murum conscendit, viamque aliis militibus aperuit. Ob haec praeclare gesta Lucullus dux iuvenem pro concione laudatum murali corona donavit<ref>[[Velleius PatervulusPaterculus]] I 12,4</ref>. Anno [[149 a.C.n.|149]] tribunus militum sub [[Manius Manilius Nepos|Manio Manilio Nepote consule in Africa pugnavit atque ''coronam gramineam'' adeptus est<ref>[[Gaius Plinius Secundus]], ''[[Naturalis historia]]'' XXII 6-13</ref>.
 
Anno [[148 a.C.n.]] in urbem rediit, ut [[aedilis]] fieret, sed populo urgente anno [[147 a.C.n.|147]] una cum [[Gaius Livius Drusus|Gaio Livio Druso]] consul electus est. [[Tertium Bellum Bellum]] suscepit, anno [[146 a.C.n.]] [[Carthago|Carthaginem]] expugnavit, incolas in servitutem duxit atque urbem delevit. Statuas a Puniis raptas oppidis Siciliae restituit<ref>[[Marcus Tullius Cicero]], ''In Verrem'' passim</ref>. Africam in formam [[Africa (provincia Romana)|provinciae]] redacta est. Anno [[144 a.C.n.|144]] legatus in Aegyptum, Syriam et Graeciam iter fecit, ubi [[Panaetius Rhodius]] philosophus eum comitabatur. Anno [[142 a.C.n.]] una cum [[Lucius Mummius Achaicus|Lucio Mummio Achaico]] censor erat. Anno [[134 a.C.n.]] una cum [[Gaius Fulvius Flaccus|Gaio Fulvio Flacco]] iterum consul electus est, Hispaniam provinciam accepit atque [[Numantia]]e obsidionem accepit. Anno [[132 a.C.n.]] Numantiam expugnavit et de Numantinis triumphavit.
45

recensiones