Quantum redactiones paginae "Genus (grammatica Latina)" differant

m
Vicificanda
(ut supra)
m (Vicificanda)
{{Non stipula}}{{Vicificanda}}
Sunt in [[lingua Latina]] tria [[genus (grammatica)|genera]], quae indicant [[Nomen substantivum (grammatica Latina)|nomen substantivum]] esse aut masculinum (m.), aut femininum (f.), aut neutrum (n.). [[Nomen adiectivum|Nomina adiectiva]] et [[participium|participia]] genere cum nomine substantivo sibi adiuncto concordare debent. Ergo vill'''a''' antiqu'''a''' (f.), domin'''us''' antiqu'''us''' (m.), templ'''um''' antiqu'''um''' (n.).
 
Genus nominis rei animatae correspondet [[sexus|sexui]]; itaque haec: ''[[Davus]], [[puer]], [[equus]]'' sunt masculina; et ''[[Cassandra]], [[mater]], [[agna]]'' sunt feminina.
 
Genus nominis rei inanimatae ex [[terminatio]]ne dependet. Pleraque nomina, quae ad primam pertinent declinationem, littera ''a'' in casu nominativo sese terminantia, feminina sunt. Nomina secundae declinationis plerumque sunt vel masculina (si litteris ''-us'' aut ''-er'' in nominativo terminantur), vel neutra (si litteris ''-um'' in nominativo terminant).
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
{{ling-stipula}}
 
{{Nexus desiderati}}
 
[[Categoria:Ars grammatica]]
[[Categoria:Grammatica Latina]]
[[Categoria:Ars grammatica]]
95 778

recensiones