Quantum redactiones paginae "Leponti" differant

230 octeti additi ,  6 years ago
Summarium vacuum
(Nexus)
No edit summary
[[Fasciculus:Historische Karte CH Helvet.png|thumb|Lepontiorum situs.]]
'''Leponti''' vel '''Lepontii''' fuerunt populus millennio 1 a.C.n. in vallibus ad meridiem [[Alpes|Alpium]] habitans.<ref>[[Strabo]] populum [[Raeti]]s attribuit: ''Rhaeti usque ad Italiam pertinent, supra Veronam et Comum. … Hujus gentis sunt etiam Lepontii et Camuni.'' Strabo, Geographia, Liber 4, Cap. 6.</ref> Inscriptione [[Tropaeum Augusti|Tropaei alpini]] urbis [[Turbia]]e ''Leponti'' inter populos alpinos in [[Imperium Romanum|Imperio Romano]] enumerantur.<ref>Philippe Casimir: ''Le Trophée d'Auguste à La Turbie''. [[Lutetia]]e 2010. ISBN 978-2-7586-0412-9.</ref>
 
Caput Lepontorum fuit urbs [[Oscela Lepontiorum|Oscela Lepontorum]], hodierna ''Domodossola''. Vallis [[Lebentina (districtus)|Lebentina]] in pago [[Ticinum (pagus)|Ticino]] et montes [[Alpes Lepontinae|Alpium Lepontinarum]] ab eorum nomine vocantur.<ref>Renato Armelloni: ''Alpi Lepontine – Sempione Formazza Vigezzo''. Club Alpino Italiano, Touring Club Italiano. 1998.</ref> Lepontorum regio ad fines inter provincias Imperii Romani [[Italia]] et [[Raetia]] iacebat. Inscriptiones lingua Lepontica scriptae litteris [[etrusci]]s scisae sunt.
1 125

recensiones