Quantum redactiones paginae "Sinulog" differant

Content deleted Content added
MARCVS (disputatio | conlationes)
No edit summary
MARCVS (disputatio | conlationes)
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Sinulog 2009.jpg|thumb|Mulier inter festum Sinulog saltans et Iesu infantis parvum simulacrum tenens]]
 
'''Sinulog''' est [[festum]] [[Religio|religiosum]] [[Ecclesia Catholica Romana|catholicum]] puero [[Iesus|Iesu]] dicatum quod quotannis [[Cebu City|Caebuae]], in urbe [[Philippinae|Insularum Philippinarum]], tertio [[Dies solis|die dominico]] [[Ianuarius|mensis Ianuarii]] culmen habet magna cum hominum frequentia ac celebritate. In [[Missa|sanctis missis]] consistit per multos dies continuos pluries in die celebrandis, in processionibus precatoriis per vias urbis necnon in mari per naviculas agendis, in pompa per horas diurnas in viis urbanis procedente curribusque multicoloribus atque gregibus [[Saltatio|saltatorum]] ornata, in certamine saltatorio quo saltatorum greges more ad festum Sinulog apto saltent; quae omnia faciem quoque [[Commercium|mercatoriam]] ac [[Periegesis|periegeticam]] praebent. Accedunt [[Ignes artificiosi|spectacula pyrotechnica]] sumptuosa noctu multitudinis congregatae oculos ad se convertentia.
 
Festum Sinulog originem trahit ab adventu simulacri cuiusdam [[Lignum|lignei]] puerum Iesum infantem figurantis, quod a [[Ferdinandus Magellanus|Ferdinando Magellano]] expeditionis [[Hispania|Hispanicae]] duce in insulam [[Caebua]]m [[Aprilis|mense Aprili]] anni [[1521]] invectum est et reginae Amihan, regis loci uxori (quae postea ab Hispanis Ioanna vocata est), donatum. Cui simulacro, quod [[28 Aprilis|die 28 Aprilis]] [[1565|anni 1565]] a milite quodam ducis [[Michael López de Legazpi|Michaelis López De Legazpi]] Caebuae in aedibus incendio -ut traditur- combustis intactum post Magellani mortem et eius hominum profectionem iterum inventum est, facta [[Miraculum|miraculosa]] tribuuntur.
 
Vox ''Sinulog'' a vocabulo [[Lingua Caebuana|Caebuano]] ''sulog'' originem ducit (insertione litterarum "in" facta, ut in sermone Caebuano saepe fit), quod fluxum significat, cum saltationes inter festum Sinulog factae motum undifluum quasi aquae fluentis exhibeant.
Linea 13:
[[Categoria:Ecclesia Catholica]]
[[Categoria:Philippinae]]
[[Categoria:Caebua]]