Quantum redactiones paginae "Leonardus Vincius" differant
Content deleted Content added
No edit summary |
No edit summary |
||
Linea 2:
[[Fasciculus:Leonardo self.jpg|thumb|Leonardus Vincius a se delineatus]]
'''Leonardus
In primis fuit sua aetate praeclarus [[pictor]], quamquam hodie imagines modo quindecim Leonardo ascriptas habemus, cum ceterae, certe multae, cum tempore perditae sint. Ingenium eius per imagines exstantes nihilo minus videtur in usu [[sapientia]]e de rebus anatomicis, [[optica|opticis]], botanicis et aliis ad subiecta describenda. Peritus structurae [[musculus|musculorum]] et [[lux|lucis]] proprietatum affectus [[motus animi|motusque animi]] scite capiens in corpora et facies callide depinxit. Una cum adumbrationibus in Leonardi libellis, quae non modo imagines naturae monstrant sed quoque multa de studiis naturalibus eius manu scripta tractant, [[thesaurus|thesauro]] sunt artificibus in saeculis posterioribus naturam intellegere et simulare petentibus.
|