Quantum redactiones paginae "Hieronymus Rothenberg" differant

Content deleted Content added
EmausBot (disputatio | conlationes)
m Bot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:Q1775056 sunt
de imagine profunda
Linea 1:
'''Hieronymus Rothenberg''' (natus ''Jerome Rothenberg'' [[Urbs Novum Eboracum|Novi Eboraci]] in [[urbs|urbe]] [[11 Decembris]] [[1931]]) est [[poeta]], [[interpres]], et [[anthologia|anthologista]] [[poesis Civitatum Foederatarum|Americanus]], operibus in [[ethnopoetica]], [[imago profunda|imagine profunda]] et [[poesis activa]]<!--?performance p.--> notus. Multae eius [[scriptura]]rum editiones in [[Francice|Francica]], [[Hispanice|Hispanica]], [[lingua Lusitana|Lusitana]], [[Nederlandice|Nederlandica]], [[Suecice|Suecica]], et aliis [[lingua|linguis]] divulgatae sunt, et plena editio Francica [[liber|libri]] ''Technicians of the Sacred'' anno [[2008]] edita est. De Rothenberg, Carolus Bernstein scripsit: "Significatio et momentum ingenii excitantis Hieronymi Rothenberg maius in conspectum quotannis prodit. . . . [Ipse] est ultimus poeta 'hyphenatus': [[iudex]]-[[anthropologus]]-[[editor principalis|editor]]-[[anthologia|anthologista]]-[[actor]]-[[magister]]-[[interpres]], cuique ex quibus disciplinis infrenem affert redundantiam, et [[innovatio|homo qui multa novare solet]], res datas pertinaciter mutare conatur."<ref>[[Anglice]]: "The significance of Jerome Rothenberg's animating spirit looms larger every year. . . .[He] is the ultimate ‘hyphenated’ poet: critic-anthropologist-editor-anthologist-performer-teacher-translator, to each of which he brings an unbridled exuberance and an innovator’s insistence on transforming a given state of affairs.”</ref> Anno [[2014]], opera Rothenbergiana in secundo fasciculo [[periodicum|periodici]] [http://issuu.com/literatiquarterly/docs/litquarterly_fall_2014main ''The Literati Quarterly''] apparuit.
 
==Notae==