Quantum redactiones paginae "Riven (ludus computatralis)" differant

Content deleted Content added
Converti e Francogallica pagina
 
Nexus ad Myst
Linea 1:
'''''Riven''''' (sive '''''Riven: the sequel to Myst''''' toto originali nomine) est [[ludus computatralis]] qui die 29 Octobris [[1997]] ad [[Macintosh]] et [[Windows]] editus, apudque [[Cyan Worlds]] [[Programmatura computatralis|programmatus]] et ab [[Ubisoft]] publicatus est. Postea adaptatus est ad [[PlayStation]] ([[1997]]-[[1998]]), [[Saturn (Monitorium lusorium)|Saturn]] ([[1998]]), [[Pocket PC]] ([[2005]]) et [https://en.wikipedia.org/wiki/IOS iOS] ([[2010]]), atque editus est ab [[Red Orb Entertainment]], [[Acclaim Entertainment]], [[Sega]] vel etiam [[Mean Hamster Software]]. ''Riven'' sequitur praeclarum a [[Robyn Miller|Robyn]] et [[Rand Miller]] creatum ludum ''[[Myst (ludus computatralis)|Myst]]''.
 
Ludi ''Riven'' fabula incipit ut primum ''Myst'' gesta desinunt. Atrus, praecipua seriei persona, auxilium quaesit a Peregrino, ignoto homine cujus lusor partem agit, ut uxorem Catharinam liberet. Quae enim comprehensa est a Gehn, Atri patre propter avaritiam et cupidinem regnandi insano. Atrus igitur Peregrinum in Riven mundum mittit, unum e pluribus "Aetatibus" per antiqui D'ni generis artem creatis. Sicut praedecessor suus, ludus differentibus quattuor modis desini potest, secundum lusoris electiones actusque. Dispar tamen ''Myst'' qui pluribus in aetatibus adveniebat, ''Riven'' actio fere tota in uno mundo fit.