Quantum redactiones paginae "Protagoras" differant

Content deleted Content added
Jondel (disputatio | conlationes)
Linea 25:
Quae sententia ''[[homo mensura]]'' nominatur. Plato in ''Theaeteto'' ac nonnullis aliis sermonibus severe et diserte contra dicit opinionibus epistemologicis, quarum auctorem Protagoram esse credit. Doctrinam Protagorae cum [[Heraclitus|Heracliti]] decretis relativisticis ita confudit, ut ea quae a Protagora dicta sunt vix possint secerni ab iis quae a Platone ipso excogitata sunt.
 
Apparet doctrinam Protagoream aliquo modo ad relativismum epistemologicum pertinere: quoniam omnes qualitates, quas in mundo percipimus et exstitisse cogitamus, in nobis ipsis positae sunt, necesse est veritatem obiectivam nos fugere; quae cum ita sint, nihil est, cum quo veritas comparari possit. ''Homo mensura'' multis videtur prima adumbratio relativismi radicalis aut [[Subiectivismus|subiectivismi]] epistemologici fuisse, sed nihil vero est, cur Protagoram tam severe iudicemus. Necesse est enim rerum temporumque contextum respicere, quo adductus doctrinam suam excogitavit. Constat unitatem immobilitatemque absolutam a [[Parmenides|Parmenide]] positam esse condicionem, sine qua "ens" sive [[veritas]] non possit mente concipi. Itaque necesse est mundum sensibilem, cum mutabilis sit variisque vicissitudinibus coruscet, re vera non exstare et quidem talem esse qui intellegi non possit. Apparet igitur Protagoram cum doctrina sua voluisse decreta Parmenidea compensare. Itaque immobilitatem rerum cognitarum repudiat negatque [[cogitatio]]nem a mundo sensibili distare chasmate inexsuperabili. Ex hoc ullo modo neque aequalis omnium humanarum opinionum veritas nec [[temeritas]] percipiendi consequitur, nec quidem sermonis, [[Scientia (declarativa)|scientiae]], [[sapientia]]e ad mundum pertinentium impossibilitas, quamquam nonnulli adsectatores eius hoc modo cogitasse videntur. Ita enim cogitavit: quamquam nulla est via certa, quae ad veritatem obiectivam eiusque scientiam ducat, tamen errant qui mundum dicant sine ordine fluctuari. Cognitio rerum in experientia nostra singulari esse videtur. Sapientia autem est facultas, qua singulorum hominum varias quidem sed haudquaquam temerarias experientias interpretari, disponere, inter se comparare possumus.
 
=== Protagoras agnosticus ===