Quantum redactiones paginae "Anna Hutchinsonia" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
m Nexus
Linea 2:
'''Anna Hutchinsonia'''<ref>{{Hofmannus}}, s.v. "[http://www.uni-mannheim.de/mateo/camenaref/hofmann/hof2/s0552b.html Hutchinsonia]".</ref> ([[Anglice]] ''Anne Hutchinson'', nata ''Anne Marbury'' anno [[1591]], mortua anno [[1643]]) fuit suasrix [[Puritanus|Puritana]], mater quindecim liberum, particeps in [[controversia antinomiana]], quae novam [[Colonia Sinus Massachusettensium|Coloniam Sinus Massachusettensium]] ab anno 1636 ad annum 1638 quassavit. Opiniones religiosae eius valentes a clero Puritano constituto in regione [[Bostonia]]e dissederunt; populi favor eius [[schisma]] theologicum creavit, quod experimentum religiosum Puritanorum in Nova Anglia perditum iri videbatur. Ad extremum iudicata et condemnata est; tum cum multis adiutoribus suis eiecta est ex [[colonia]].
 
[[Alfordia]]e in [[Lincolniensis comitatus|Lincolniensi comitatu]] Angliae nata, Anna fuit filia [[Franciscus Marbury|Francisci Marbury]], ministri Anglicani et ludi magistri, qui ei disciplinam raram inter puellas illius temporis impertivit. In adulescentia [[Londinium|Londinii]] vixit; se ibi [[matrimonium|matrimonio]] coniuncta est cum amico vetere ex Alfordia, Gulielmo Hutchinson. Novi mariti Alfordiam redierunt et in portu vicino [[Bostonia (Lincolniensis comitatus)|Bostonia]] praedicatorem acrem [[Ioannes Cottonus (clericus)|Ioannem Cottonum]] sequi coeperunt. Postquam Cottonus anno [[1633]] emigrare coactus est, Hutchinsonii post annum cum undecim liberis secuti sunt, et post paulum in colonia crescenti Bostonia constituti sunt in Nova Anglia. Anna fuit [[obstetrix]], requirentibus auxilium utilis, ac sententias suas religiosas libere aperiens. Mox mulieres domi suae hebdomadale accipiebat, de sermonibus recentibus commentarium dans. Hae conventus factae sunt sic gratiosae, ut conventus etiam viris offerre coeperit; in eo numero erat coloniae gubernator adolescens, [[Henricus Vane]].
 
Sectatrix Cottoni, "[[foedus in Bibliis|foedus]] [[gratia]]e" (vide [[theologia foederalis|theologiam foederalem]]) sustinebat, quoniam accusabat ministros loci (praeter Cottonum et maritum sororis mariti Iohannem Wheelwright) "foederis [[opus|operum]]" praedicandi. Postquam multi ministri de opinionibus Hutchinsoniae et sociorum eius questi sunt, erupit controversia antinomiana, post quam Hutchinsonia, iudicata et condemnata, eiecta est ex colonia. Consecutum est iudicium ecclesiasticum in quo [[excommunicatio|excommunicata]] est. A conditore [[Providentia (Rhodensis Insula)|Providentiae]] [[Rogerius Williams|Rogerio Williams]] confirmata, Hutchinsonia cum multis adiutoribus coloniam [[Portus Ostium (Rhodensis Insula)|Portum Ostium]] statuit in regione quae postea [[Colonia Rhodensis Insulae et Deductionum Providentiae]] facta est. Post paucos annos maritus mortuus est, et minae Rhodensis Insulae a Massachusettensio subiciendae Hutchinsoniam coegerunt migrare omnino ultra potestatem Bostoniae in terras [[Batavi|Batavorum]], [[Nova Belgica|Novam Belgicam]]. Cum liberis ad celebrem lapidem regionis Split Rock se conlocavit, in loco qui postea fit [[Bronx]], pars [[Novum Eboracum (urbs)|Novi Eboraci]]. Inter Europaeos[[colonia|colonos]] et tribum [[Siwanoy]] erant multae contentiones. Mense Augusto anno [[1643]] Hutchinsonia cum quattuordecim ceteris ex domo suo ab Indis caesa est. Sola superstes fuit filia eius [[Susanna Cole|Susanna]] [[filia]], novem annos nata, quae capta est.
 
Hutchinsonia est persona decretoria in auctu [[libertas religionis|libertatis religionis]] in [[Tredecim Coloniae|coloniis Anglicis Americae]] atque in historia ministrarum religionis. Ministrorum auctoritatem impugnavit, subiectionem [[mulier]]um in cultura coloniae Massachusettensii detegens. A Massachusettensio honorata est monumento ad [[Domus Civitatis Massachusettensia|Domum Civitatis Massachusettensiam]], in quo "fortis libertatis civilis et tolerantiae religiosae fautrix" (''a courageous exponent of civil liberty and religious toleration'') appellatur. A multis pro bene aut secus consulto historiae colonicae Americae mulier clarissima habetur.