Quantum redactiones paginae "Northornon" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 55:
 
== Historia ==
Circa annum [[800]] Ludgerus episcopus primam ecclesiam oppidi aedificavit, anno [[900]] Northornon primo in actis descriptum est<ref>[http://www.nordhorn.de/staticsite/staticsite.php?menuid=58 Historia oppidi in pagina officiali Northornonis]</ref>. Ab anno [[1160]] Northornon ad comitatum Binethensem pertinuit et usque ad annum [[1753]] mansit, cum Friedericus Carolus comes Northornon cum toto comitatu [[Ducatus Brunsvicensis et Luneburgensis|Electori Hannoverae]] pigno dedit. Ab anno [[1806]] Northornon ad [[Magnus Ducatus Montensis|Magnum Ducatum Montensem]] pertinuit. [[Napoleo I (imperator Franciae)|Napoleone]] imperatore victo Northornon pars [[Regnum Hannoveranum|Regni Hannoverani]] fuit. Regnum Hannoveranum autem anno [[1866]] a [[Borussia]] occupatum est. Anno [[1885]] Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum [[Aquae Benthemiae|Benthemia]] erat. Anno [[1945]] [[Regnum Unitum|Britannici]] magistratus, qui hanc partem Germaniae occupaverunt, caput circuli Northornon transtulerunt, quod in media parte regionis situm est. Ab anno [[1946]] Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno [[1974]] vici supra dicti ad Northornon adiuncti sunt. Ab anno [[2011]] Thomas Berling (SPD) magister civium electus est.
 
== Cives clari ==