Quantum redactiones paginae "Lingua Ojibwayensis" differant

de familia linguistica
(de familia linguistica)
}}
 
'''Lingua Ojibwayensis''',<ref>Linguae Latinae re vera non est huic linguae nomen; [[Biologus|biologi]] autem [[Nomen adiectivum|adiectivo]] quod est ''ojibwayensis'' (exempli gratia ''[[Elatine ojibwayensis]]'') utuntur. Linguis [[lingua Anglica|Anglica]] et [[Lingua Francogallica|Francogallica]] praecipue '''Ojibwe''' et '''ojibwé''', sed etiam '''Ojibwa''', '''Ojibway''', '''odjibwé''', '''Chippewa''', '''saulteux''', '''sauteux''', '''saulteaux''' appellatur; ut plura de linguae nominibus legas, vide ''[[Lingua Ojibwayensis#Exonyma et endonyma|Exonyma et endonyma]]''.</ref> quae ''Anishinaabemowin'' quoque vocatur, est [[lingua indigena]] e [[taxinomia linguistica|familia linguistica]] [[Linguae Algonquianae|Algonquiana]] orta.<ref name="Goddard, Ives, 1979">Goddard, Ives, 1979.</ref><ref name="Bloomfield, Leonard, 1958">Leonard Bloomfield 1958.</ref> Huic linguae est series [[Dialectus|dialectorum]], quibus sunt et nomina localia et diversa [[Systema scripturae|scripturae systemata]] haud scilicet indigena. Harum [[dialectos|dialectorum]] nulla eminentissima ducitur, neque ullum systema scripturae omnibus illis adhibetur. Illa inter dialectos Ojibwayenses autonomia cum linguisticae [[civilitas|politicaeve]] inter [[Populus Ojibwayensis|nationes Ojibwayensiter loquentes]] unitatis absentia connectitur.
 
Linguae Ojibwayensi in [[Canada]], a partibus australibus et occidentibus [[Quebecum|Quebeci]], per [[Ontario]]nem, [[Manitoba]]m, partes [[Saskatchewan]], usque ad nonnullas communitates [[Alberta|Albertenses]] sitas in usu sunt;<ref>J. Randolph Balentine 1994:6.</ref><ref name="Nichols, John, 1980, pp. 1-2">John Nichols, 1980:1–2.</ref> et in [[Civitates Foederatae Americae|Civitatibus Foederatis]], id est a [[Michigania]] per [[Visconsinia]]m ad [[Minnesota]]m, cum autem communitatibus in [[Dacota Septentrionalis|Dacota Septentrionali]] et [[Montana]], necnon tandem gregibus advenarum ad [[Kansia]]m et [[Oclahoma]]m egressorum.<ref name="Nichols, John, 1980, pp. 1-2"/><ref>Rhodes, Richard, et Evelyn Todd, 1981.</ref>
22 148

recensiones