Quantum redactiones paginae "Franciscus Petrarca" differant

Content deleted Content added
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
Linea 11:
 
Dum litteras Latinas colit, poëmata lingua Latina scripsit. Operis fama ei lauream poëticam a [[Lutetia]] et [[Roma]] oblatam meruit. In [[Capitolium|Capitolio]] coronam [[poëta laureatus|poëtae laureati]] accepit anno 1341.
[[Fasciculus:Arqu%C3%A0_Petrarca2.JPG|thumb|250px|PetrarcaePetrarchae sepulchrum Arquati]]
Insequentibus annis multas Italiae urbes cognovit; [[Vallis Clausa (praefectura Franciae)|Vallem Clausam]] habitavit annis 1344-1347, postea in Italiam revertit. Florentiae de visu cognovit [[Ioannes Boccacius|Iohannem Boccacium]], quocum epistulis amicitiam iunxerat. Rursus multa itinera fecit per Italicas urbes, bellis civilibus vexatas<ref>Franciscus Petrarcha, ''Rerum vulgarium fragmenta'', CXXVIII</ref>. Legatus fuit inter principes et dominos, qui eius fama usi sunt. Praecipue [[Mediolanum|Mediolani]] apud [[Ioannes Vicecomes|Ioannem Vicecomitem]] annis 1353-1359 vixit; postea [[Respublica Veneta]] ei domum donavit apud [[Padua]]m in vico [[Arquato]], ubi usque ad mortem habitavit. Petrarcae bibliotheca, ditissima illo tempore in Europa, in hereditatem a Republica Veneta accepta est.