Quantum redactiones paginae "Fulvius Ursinus" differant

Content deleted Content added
Linea 47:
Maior et pretiosior pars eius bibliothecae inter 1570 et 1585 constituta est. Fulvius Ursinus bibliophilus erat : libros raros vel etiam unicos magno emptos potius quam plurimos habere vulgatos malebat. In primis autographa virorum illustrium requirebat : ita non tantum opera [[Petrus Bembus|Petri Bembi]] manu auctoris exarata sed etiam ''Il Canzoniere'' et alios libros a manu ipsius [[Petrarcha|Petrarcae]] possidebat, quae ab herede Bembi emerat. Adnotationes quoque in librorum marginibus illustrium virorum manu adpositas requirere solebat aut epistolas doctorum virorum.
 
Antiquissima et pretiosissima manuscripta [[Bibliotheca Vaticanae|Bibliothecae Vaticanae]] apud Fulvium Ursinum olim erant : ita codex [[Publius Terentius Afer|Terentii]], 'Bembinus' dictus<ref>Vaticanus 3226. [http://ecommons.luc.edu/cgi/viewcontent.cgi?article=2519&context=luc_diss Fac simile.]</ref>, et alter [[Vergilius|Vergilii]] quinquaginta magnis picturis ornatus<ref>Vaticanus 3225. Nolhac 1897,[http://www.tpsalomonreinach.mom.fr/Reinach/MOM_TP_071649/MOM_TP_071649_0006/PDF/MOM_TP_071649_0006.pdf ''Le Virgile du Vatican'']. Littera F (=Fulvianus) in apparatibus criticis notatur.</ref>, ambo sive quarto saeculo exeunte sive quinto ineunte descripti. Quin etiam quattuor folia ex alio vetustissimo Vergiliano codice [[Capitalis quadrata|capitali quadrata]] exarato<ref>Vaticanus 3256.</ref>, qui ''[[Vergilius Augusteus]]'' appellari solet quia olim nonnullis doctis viris aetate Augusti imperatoris factus visus est, ab erudito Francogallico [[Claudius Puteanus|Claudio Puteano]] in remunerationem beneficiorum suorum acceperat. Item plura manuscripta Graeca antiquissima uncialibus litteris exarata possidebat ut fragmentum ([[DioDionis CassiusCassii]],<ref>Vaticanus 1288.</ref>) vel minuscula antiquissima ut [[Dionysius Halicarnassensis]]<ref>Vaticanus etc1300, e bibliotheca Petri Bembi.)</ref> etc.
 
==Si vis plura legere...==