Quantum redactiones paginae "Fulvius Ursinus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 44:
 
==De bibliotheca==
Maior et pretiosior pars eius bibliothecae inter 1570 et 1585 constituta est. Fulvius Ursinus bibliophilus erat : libros raros vel etiam unicos magno emptos potius quam plurimos habere vulgatos malebat. In primis autographa virorum illustrium requirebat : ita non tantum opera [[Petrus Bembus|Petri Bembi]] manu auctoris exarata sed etiam ''Il Canzoniere'' et alios libros a manu ipsius [[Petrarcha|Petrarcae]] possidebat, quae ab herede Bembi emerat. Adnotationes quoque in librorum marginibus illustrium virorum manu adpositas requirere solebat. Antiquissima et pretiosissima manuscripta [[Bibliotheca Vaticanae|Bibliothecae Vaticanae]] apud Fulvium Ursinum olim erant : ita codex [[Publius Terentius Afer|Terentii]]<ref>Vaticanus 3226 'Bembinus' dictus. [http://ecommons.luc.edu/cgi/viewcontent.cgi?article=2519&context=luc_diss Fac simile.]</ref> et et alter [[Vergilius|Vergilii]] quinquaginta magnis picturis ornatus<ref>Vaticanus 3225. Nolhac 1897,[http://www.tpsalomonreinach.mom.fr/Reinach/MOM_TP_071649/MOM_TP_071649_0006/PDF/MOM_TP_071649_0006.pdf ''Le Virgile du Vatican'']</ref>, ambo sive quarto saeculo exeunte sive quinto ineunte descripti. Quin etiam quattuor folia ex alio vetustissimo Vergiliano codice [[Capitalis quadrata|capitali quadrata]] axarato, qui ''[[Vergilius Augusteus]]'' appellari solet quia nonnullis eruditis aetate Augusti imperatoris factus olim visus est, ab erudito Francogallico [[Claudius Puteanus|Claudio Puteano]] in remunerationem beneficiorum suorum acceperat. Item plura manuscripta Graeca antiquissima capitalibus litteris exarata possidebat.
 
==Si vis plura legere...==