Quantum redactiones paginae "Fulvius Ursinus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 30:
* 1577<ref> Romae : curantibus heredib. F. Tramezini</ref> : ''Familiae Romanae quae reperiuntnr in antiquis numismatibus, ab Urbe condita ad tempora divi Augusti, ex bibliotheca Fulvii Ursini. Adjunctis familiis XXX ex libro Antonii Augustini,...'' Opus magni momenti cardinali Alexandro Farnesio dedicatum in quo Fulvius, ab amico et optimo numismatista [[Antonius Augustinus|Antonio Augustino]]<ref>Cuius tractatus de nummis antiquis (''Dialogos de medallas''...) post mortem [[Tarraco|Tarracone]] anno 1587 in lucem prodiit.</ref> adiutus, primus thesaurum omnium nummorum in nomine civitatis Romanae ante ''tempora Divi Augusti'' signatorum et [[Gentes Romanae|nomine gentilicio]] inscriptorum per familias digessit et delineari aerique incidi iussit atque commentario illustravit. Mirum dictu : paene omnes [[Denarius|denarii]] illius aetatis hodie noti iam in libro Fulvii Ursini inerant. Aenei nummi plures desunt quia rariores sunt et pessime servantur. Ad hanc rem efficiendam nummos e suo cimeliarcho<ref>Quod declarat formula ''ex bibliotheca Fulvii Ursini''</ref> in primis adhibuit nec sese a falsariis decipi sivit<ref>I.M. Simon, 1989 : 161-164.</ref>, quod multis aliis eruditis sedecimi saeculi saepe miserrime accidit. [http://dlc.mpdl.mpg.de/dlc/view/escidoc:7152:2/recto-verso Hic legere potes]
* 1583 : ''Antonii Augustini,... de Legibus et senatusconsultis liber, adjunctis legum antiquarum et senatusconsultorum fragmentis, cum notis Fulvii Ursini''<ref>Romae, ex typographia Dominici Basae.</ref> . Simili modo libro amici sui et iurisconsulti Antonii Augustini sibi dedicato Ursinus multas inscriptiones Romae repertas atque fragmenta legum antiquarum referentes cum commentario addidit. Ita lector testimonium auctorum antiquorum cum vestigiis legum in lapidibus servatis comparare poterat. [http://reader.digitale-sammlungen.de/de/fs3/object/display/bsb10183505_00005.html?zoom=0.45 Hic legere potes]
 
==De collectionibus==
[[Fasciculus:Tizian 083b.jpg|thumbnail|Papa [[Paulus III]] a Titiano pictus. Prima tabula in inventario Ursiniano, quam solam si ceteram hereditatem adire noluisset Odoardo Farnesio in memoriam sui relicturus erat<ref>P. de Nolhac p.144.</ref>.]]