Quantum redactiones paginae "Antonius Augustinus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Foto antonio agustin albanell.JPG|thumbnail|Antonius Augustinus]]
Antonius Augustinus (Hispanice Antonio Agustin ; natus [[Caesaraugusta|Caesaraugustae]] die 26 februarii 1517 - mortuus [[Tarraco|Tarracone]] die 31 maii 1586) fuit [[Episcopus|episcopus]] [[Ilerda (provincia)|Ilerdensis]] atque ab anno 1576 [[Archiepiscopus|archiepiscopus]] [[Tarraco (provincia)|Tarraconensis]]. Ob eruditionem clarus erat : in primis [[Iurisconsultus|iurisconsultus]] fuit in [[Ius canonicum|iure canonico]] (auditor in [[Rota Romana]] per decem annos fuit) et in [[Ius Romanum|iure Romano]] peritisimus, qui nobis egregiam editionem [[Decretalia |Decretalium pontificalium]] reliquit. Ut qui discipulus [[Andreas Alciatus|Andreae Alciati]] fuerat, [[Humanista|humanistarum]] doctrinam iuris sequebatur, qui omissis additamentis et commentariis [[Medium aevum|mediaevalibus]] ad fontes antiquos redire volebant, veri iuris Romani restituendi causa : itaque Augustinus saepe [[Philologia|philologicam]] methodum iurisprudentiae adhibuit.
 
Numismatista et antiquarius quoque fuit qui [[Numisma|numismata]] et cetera realia antiqua magno sumptu studioque colligebat atque explanare conabatur. Liber Hispanice compositus et anno post mortem eius (1587) in lucem editus, ''Dialogos de medallas...'' inscriptus, optima e toto sedecimo saeculo dissertatio de antiqua numismatica habetur. Bis eodem anno (1592) in linguam Italianam diverse conversus est atque postea pater [[Iesuitae|Iesuita]] [[Andreas Schott]] eum Latine interpretatus est<ref>Antverpiae, 1617 cum collectaneo nummorum ducis Croiaci publicata</ref>. Quae interpretatio saepissime usque in octavum decimum saeculum reedita est.