Quantum redactiones paginae "Antonius Augustinus" differant

Content deleted Content added
Linea 4:
Numismatista et antiquarius quoque fuit qui [[Numisma|numismata]] et cetera realia antiqua magno sumptu studioque colligebat atque explanare conabatur. Liber Hispanice compositus et anno post mortem eius (1587) in lucem editus, ''Dialogos de medallas...'' inscriptus, optima e toto sedecimo saeculo dissertatio de antiqua numismatica habetur. Bis eodem anno (1592) in linguam Italianam diverse conversus est atque postea pater [[Iesuitae|Iesuita]] [[Andreas Schott]] eum Latine interpretatus est<ref>Antverpiae, 1617 cum collectaneo nummorum ducis Croiaci publicata</ref>. Quae interpretatio saepissime usque in octavum decimum saeculum reedita est.
==De vita==
Antonius Augustinus nobili genere natus erat : pater eius vicecancellariusprocancellarius [[Aragonia (regnum)|Aragoniae]] fuit.
===Studia===
Primum universitates [[Complutum (Hispania)|Alcalae]] et [[Salmantica (Hispania)|Salmanticae]] in Hispania frequentavit. Anno 1536 in Italiam transiit ubi studiorum cursum [[Bononia|Bononiae]] et [[Padua|Patavii]] peregit, quae tunc [[Facultas (universitatis)|iurisprudentiae facultatibus]] praeclarae urbes erant. Bononiae [[Andreas Alciatus|Andream Alciatum]] quoque novam iurisprudentiam docentem et ad fontes iuris revocantem diligenter audivit.