Quantum redactiones paginae "Disputatio:Carolus Marx" differant

 
.-> [[capitale]] --[[Usor:Alex1011|Alex1011]] 11:37, 2 Maii 2007 (UTC)
 
== Bonane Latinitas? ==
 
Quinam isti in Vicipædia sint qui talem horrendam Latinitatem notula "bonæ Latinitatis" necnon stellula argentea signandam curaverint, equidem ignoro. Quiquumque autem fuerint qui e.g. 'suae notiones' vel 'nonnulla suorum operum' pro 'ejus notiones' en 'nonnulla ejus opera' etc. necnon eos qui talem barbariem magno plausu laudaverint, amice rogare velim ut imprimis quadam cum severitate et industria linguæ Latinæ studendæ incumbant antequam eam sibi tam temere scriptis mandare satis valere videantur, non sine aliorum laude et plausu.
 
Alia quædam a Latinitate abhorrentia:
 
'diurnista' quale portentum mixobarbarum pro diurnario!
'revolutionarius' pro rerum eversore
'socialista' iterum verbum mixobarbarum
'notabilissimi libri' pro nobilissimi/notissimi
'doctrina Marxus' ???
'se a fide convertere' pro e fide, seu melius religione/fide se abdicere
'juris doctrina' pro juris prudentia
'librum constituere' pro conscribere
 
Atqui eo vocabulis tantum me contineo ut de sententiarum prorsus puerili dispositione sileam...
Usor anonymus