Quantum redactiones paginae "Antonius Augustinus" differant

Content deleted Content added
Linea 16:
==De operibus==
[[Fasciculus:Opera omnia (1765) d'Antoni Agustí.jpg|thumbnail|Titulus primi voluminis operum omnium (1765).]]
Nulla re tamen aeque delectabatur quam antiquorum nummorum vel inscriptionum investigatione et inspectione veterum librorum manuscriptorum. Itaque de curis innumeris ad munera ecclesiastica pertinentibus in familiaribus epistulis queri solebat, quia tempus ad studia dilecta peragenda sibi deesse dolebat<ref>Epistolae ad F. Ursinum in ''Opera omnia'' VII, p. 247 et 260.</ref>. Nam multos eruditos amicos Romae colebat (in primis [[Fulvius Ursinus]] et [[OnophriusOnuphrius Panvinius]]), quorum desiderio in Hispaniam relegatus premebatur : quapropter plurimas epistolas, de rebus Romanis ut certior fieret, eis mittebat, quorum magna pars nobis servata est.
 
Magna editio operum omnium Antonii Augustini octo voluminibus in-folio digestorum [[Luca|Lucae]] inter 1765 et 1774 in lucem prodiit<ref> ''Antonii Augustini opera omnia'', Lucae : Iosephus Rocchius, 1765-1774 [http://catalog.hathitrust.org/Record/009264458 Hic legere potes] </ref>, in qua libris sedecimo saeculo publicatis addita sunt biographia et inventarium eius nummorum<ref>Vol. 8.</ref> et epistulae ad familiares<ref>Vol. 7</ref> variaque opuscula non antehac edita. Quae opera in tres scientias dividere licet : 1) Iurisprudentia 2)Philologia (editio auctorum antiquorum) 3)Historia et res antiquaria
Linea 34:
 
===Antiquitates et numismata===
*1577 : ''Ex libro de familiis Romanorum Antonii Augustini ep. Ilerdensis'' : sic inscripta est secunda pars libri [[Fulvius Ursinus|Fulvii Ursini]] ''Familiae Romanae quae reperiuntnr in antiquis numismatibus<ref> Romae : curantibus heredib. F. Tramezini. [http://dlc.mpdl.mpg.de/dlc/view/escidoc:7152:2/recto-verso Hic legere potes]</ref>'' In quo libro Antonius Augustinus historiae triginta nobilium gentium Romanarum antiquarum ordine alphabetico digestarum (a gente Acilia usque ad gentem Pompeiam) studuit dum cognomina variorum ramorum et [[Magistratus|magistratus]] et [[Triumphus|triumphos]] et ceteras res gestas ab historicis vel titulis lapidibus inscriptis de unaquaque earum traditas recenset. Prosopographia huiusmodi maxime utilis erat ad nomina in veteribus [[Nummi|nummis]] inscripta adgnoscenda et [[Genealogia|genealogias]] triumvirorum coniicere. Nam [[Triumviratus|triumviri monetales]] etsi plerumque nobili genere nati admodum iuvenes adhuc erant cum magistratum illum inibatinibant ; quapropter plerique eorum nobis parum noti vel etiam omnino ignoti. Augustinus prosopographiae eiusdem generis operam dedit cum [[Iurisconsultus|iurisconsultos]] in [[Pandectae|Pandectis]] memoratos recensuit vel cum leges antiquas, quae a magistratibus qui eas tulerant appellari solebant, enumeravit in libro de senatusconsultis et legibus antiquis. Titulus ipse has triginta familias partem maioris operis fuisse indicare videtur.
*1587 : ''Diálogos de medallas, inscripciones y otras antigüedades<ref>Tarracone, Felipe Mey. [http://www.bibliotecavirtualdeandalucia.es/catalogo/consulta/registro.cmd?id=1039194&bt=europeanaapi Hic reeditionem anni 1744 legere potes]</ref>''