Quantum redactiones paginae "Foramen nigrum" differant

Content deleted Content added
Dexbot (disputatio | conlationes)
m Removing Link GA template (handled by wikidata) - The interwiki article is not good
correct link
Linea 5:
'''Gurges ater'''<ref>{{fontes desiderati}}</ref> aut '''foramen nigrum'''<ref>Ebbe Vilborg, ''Norstedts svensk-latinska ordbok'', editio secunda, 2009.</ref> est [[regio]] [[spatium quattuor dimensionum|spatii quattuor dimensionum]] ([[Anglice]] ''spacetime'') ex quo [[zerum|nihil]], ne [[lux]] quidem, effugere potest.<ref>{{harvnb|Wald|1984|pages=299–300}}</ref> Doctrina [[relativitas generalis|relativitatis generalis]] praedicit quamlibet [[massa]]m satis compactam spatium quattuor dimensionum deformare ut gurgitem atrum formet. Circa gurgitem atrum est [[superficies]] a [[mathematica]] definita et [[horizon eventuum]]{{dubsig}} ([[Anglice]] ''event horizon'') appellata, quae "punctum nullius reditus" designat. ''Ater'' appellatur quia omnem lucem absorbet quae hunc horizontem attingit, nihil repercutiens, admodum sicut corpus atrum in [[thermodynamica]].<ref>P. C. W. Davies (1978), [http://cosmos.asu.edu/publications/papers/ThermodynamicTheoryofBlackHoles%2034.pdf Thermodynamics of Black Holes,] ''Reports on Progress in Physics'' 41(8): 1313–1355. doi 10.1088/0034-4885/41/8/004. bibcode = 1978RPPh...41.1313D.</ref> [[Mechanica quantica]] praedicit gurges atros emittere [[radiatio Hawking|radiationem]] sicut corpus atrum cui est [[temperatura]] finita. Haec temperatura est inverso proportionalis{{dubsig}} massae gurgitis atri, quod difficile facit ut haec radiatio pro [[gurges ater stellaris|gurgitibus atris massae stellaris]] vel maioris observetur.
 
Res quarum [[campus gravitationis]] est nimis fortis pro effugio [[lux|lucis]] primum [[saeculum 18|saeculo duodevicensimo]] ab [[Ioannes Michell|Ioanne Michell]] et [[Petrus Simon Laplace|Petro Simon Laplace]] consideratae sunt. Prima relativitatis generalis solutio hodierna quae gurgitem atrum designare potest a [[Carolus Schwarzschild|Carolo Schwarzschild]] anno [[1916]] inventa est, sed eius interpretatio ut [[regio]] [[spatium|spatii]] ex qua nihil effugere potest [[quattuor]] [[decennium|decennia]] addita ab eruditis nondum recepta est quin ut res mira [[mathematica]]. Per [[decennium 197]], opus theoreticum probavit gurgites atros esse genericam relativitatis generalis praedictionem. Inventum [[stellaStella neutronumneutronica|stellarum neutronumneutronicarum]] exspectationem in rebus compactis et [[conlapsus gravitationis|in gravitatione conlapsis]] ut [[realitas]] astrophysica excitavit.
 
Gurgites atri massae stellaris fieri exspectantur cum stellae solidissimae, eorum circulo vitali exeunte, in se conlabuntur. Quidam gurges ater natus a massa ex circumiectu absorpta continenter crescere potest. [[Gurges ater supermassivus|Gurgites atri supermassivi]], ab aliis stellis absorbendis seque cum aliis gurgitibus atris miscendis, res millionum massarum solarium fieri possunt. Est inter eruditos consensus quod gurgites atri supermassivi in mediis plurimorum [[galaxia]]rum exsistunt. Praesertim sunt indicia bona gurgitum atrorum plus quam 4 millionum [[massa solaris|massarum solarium]] in [[Via Lactea]], media galaxia nostra.