Quantum redactiones paginae "Quadrigatus" differant

Content deleted Content added
Linea 6:
Quadrigati cudi coeperunt post annum 235 a.C.n., quo anno fores [[Ianus|Iani]] templi in [[Forum Romanum|Foro]] clausae sunt, quo ritu pacem ubique regnare indicabatur (quod tunc primum post [[Numa Pompilius|Numam]] regem acciderat) ; cudi vero desierunt cum Romani circa annum [[212 a.C.n.|212]]/[[211 a.C.n.]] [[denarius|denarium]] creaverunt, id est novum argenteum nummum proprie Romanum cuius valor non in [[drachma|drachmis]] Graecis sed in [[as|assibus]] numerabatur. [[Saeculum 3 a.C.n.|Tertio saeculo]] exeunte, quadrigati conflati sunt ut ex eis denarii fierent. [[Titus Livius]] [[liber|libro]] vicensimo secundo<ref>Capitulis 52, 54 et 58.</ref> ''Historiae'' suae [[pecunia]]m in quadrigatis numerat, id est anno [[216 a.C.n.]] post cladem [[Cannensis pugna|Cannensem]]. Fortasse, per veteres [[Annales|scriptores annalium]] quibus in scribenda [[historia]] usi sunt, has numerationes e scriptis coaevis cum [[Secundum Bellum Punicum|Secundo Bello Punico]] duxit. Ita [[Hannibal]] exempli gratia pretium captivorum Romanorum redimendorum statuit: 500 quadrigatos nummos [[eques|equiti]], 300 [[pedes|pediti]], 100 [[servus|servo]]. Postea, [[Titus Livius]] de quadrigatis non iam mentionem facit.
 
[[Plinius maior|Plinius]] autem videtur credidisse et quadrigatos et [[bigatus|bigatos]] similiter [[Denarius|denarios]] fuisse: re vera etenim plures denarii quadrigis signati sunt, sed hodierni numismatistae appellationem quadrigatorum didrachmis tertii saeculi a.C.n. servant.
 
==De imaginibus in quadrigato expressis==