Quantum redactiones paginae "Germania" differant

Content deleted Content added
→‎Nomen Germaniae: dubia mutavi
mNo edit summary
Linea 50:
 
== Nomen Germaniae ==
Nomen Germaniae apud [[Iulius Caesar|Iulium Caesarem]] [[regio]]nem trans [[Rhenus|Rhenum]] a [[Germani (antiquitas)|Germanis]] habitatam denotat. Primo saeculo exeunte [[Index provinciarum Romanarum Imperii|provinciae Romanae]] [[Germania Superior|Germania superior]] et [[Germania Inferior|Germania inferior]] conditae sunt. Annis [[962]]-[[1806]] Germania idem ac [[Sacrum Romanum Imperium]] valere potuit, sed etiam civitates, ubi [[Lingua Theodisca]] maxime in usu sive publica erat, post [[Pax Westphalica|pacem Westphalicam]] ([[1648]]) autem, cum [[Nederlandia]] et [[Helvetia]] ab Sacro Romano Imperio discesserunt, civitates, ex quibus fere hodierna Germania et [[Austria]] profectae sunt. Ab anno [[1871]] sequentes civitates se Germanicas sive Germaniam nuncupaverunt: [[Imperium Germanicum (1871-1918)]], prima res publica libera Germaniae [[Res Publica Vimariana]] dicta, sed in litteris publicis porro ''Imperium Germanicum'' nuncupata<ref>[[Consilium Formae Civitatis Constituendae (Germania 1919)|constitutionisConstitutionis Vimarianae]] Articulum I: ''Das Deutsche Reich ist eine Republik'', latine ''Imperium Germanicum res publica libera est''.</ref> , [[Imperium Germanicum (1933-1945)]] ab [[Adolphus Hitler|Adolpho Hitler]] creatum, [[Res Publica Foederata Germaniae (1949–1990)]] sive Germania occidentalis et [[Res publica democratica Germanica]], quae ambo anno [[1990]] iterum coniunctae hodiernam Germaniam efficiunt. Observandum est illa [[res publica]] anno 1871 condita non plane interisse, sed, quamvis nominibus mutatis, ultra annum 1945 duravisse , ut viri docti et historiae et [[Ius gentium|iuris gentium]] periti affirmabant, .
 
== Geographica ==