Quantum redactiones paginae "Ojibwayenses" differant

1 069 octeti additi ,  4 years ago
Summarium vacuum
m (Mattie movit paginam Populus Ojibwayensis ad Ojibwayenses: keeping the history! the page had been copy-pasted to "Ojibwayenses" rather than properly moved.)
[[Fasciculus:Anishinabe.svg|thumb|[[Vexillum]] populi Ojibwayensis]]
'''Populus Ojibwayensis''',<ref>Linguae Latinae re vera non est huic populo nomen; [[Biologus|biologi]] autem [[Nomen adiectivum|adiectivo]] quod est ''ojibwayensis'' (exempli gratia ''Elatine ojibwayensis'') utuntur. Linguis [[lingua Anglica|Anglica]] et [[Lingua Francogallica|Francogallica]] praecipue '''Ojibwe''' et '''Ojibwé''', sed etiam '''Ojibwa''', '''Ojibway''', '''Odjibwé''', '''Chippewa''', '''Saulteux''', '''Sauteux''', '''Saulteaux''' appellantur.</ref> qui sese '''Anishinaabe''' nominant, est unus ex maximis [[Indi Americani|Americanorum Nativorum]]/[[Primae Nationes|Primarum Nationum]] nationibus in [[CFA|Civitatibus Foederatis]] et [[Canada]] versantibus. Inter Canadae Primas Nationes, Ojibwayenses solum [[Cree|natione Cree]] numero praestantur.
 
Historice noti sunt propter [[caudica]]rum e [[betula]]e [[cortex|cortice]] factarum fabricam, sacra corticis betulae pergamena, concharum ''[[Cypraea|Cypraeorum]]'' usum ad commercandum, culturam [[Zizania palustris|zizaniae palustris]] (id est "[[oryza fera|oryzae ferae]]"), necnon usum cuspidum [[sagitta]]rum e [[cyprum|cypro]] factarum. Socii [[societas Midewiwin|societatis Midewiwin]] populi Ojibwayensis clari sunt curatores multiplicium pergamenorum, quae [[historia|res gestas]], [[historia oralis|historiam oralem]], [[carmen|carmina]], [[tabula geographica|tabulas geographicas]], [[geometria]]m, [[mathematica]]mque continent servantque.
 
Anno [[1745]], [[pistolium|pistolia]] ab [[Anglia|Anglicis]] Ojibwayenses conceperunt ad gentem [[Dacota]] in [[Lacus Superior]]is regione vincendam et ad australes et occidentales partes depellendam. Populus Ojibwayensis primus fuit, qui cum ductoribus [[Canada|Euro-Canadiensibus]] pacti [[foedus|foedera]] multiplicia prius cum eis icerunt, quam multi [[colonus|colonos]] in terras occidentales movere sinerent.
 
==Notae==
5 194

recensiones