Quantum redactiones paginae "Nestor Machno" differant

m
Summarium vacuum
m
Praepositus Exercitus Revolutionarii Ucrainae, communius ''Makhnovshchina'' appellati, Makhno expeditiones generis ''[[guerrilla]]'' inter [[Bellum Civile Russicum]] duxit. Makhno omnes pugnavit, qui auctoritatem Ucrainae australi voluerint imponere externam, quam ob rem bellum gessit contra [[Respublica Popularis Ucrainica|Nationalistas Ucrainicos]], [[Instrumentum pacis Bressiciensis|copias occupationis Germanicas et Austro-Hungaricas]] (1918), [[Civitas Ucrainica|Respublicam Hetmanate]] (1918), [[Exercitus voluntarius|Exercitum Album]], [[Exercitus Ruber|Exercitum Rubrum]], aliasque copias humiliores ab Ucrainicis ''[[ataman]]ibus''{{dubsig}} ductas.
 
Makhno [[motus socialis|motusque socialis]] eius continenter vitam et condiciones sociales regionis [[Huliaipole|Gulai-Polye]] refingere et commutare, secundum formas [[anarcho-communismus|anarcho-communisticas]], temptaverunt; belli civilis autem commutationes vexationesque prohibuerunt quin [[experimentum sociale|experimenta socialia]] eorum longe remaneant. Quamquam Makhno [[Bolsevici|Bolsevicos]] ad evolutionem [[Territorium Liberum|Territorii Liberi]] anarchistici intra Ucraina siti periculosos habuerit, bis tamen societatem militarem foedere, ad Exercitum Album vincendum, cum eis confirmavit. Exercitu Albo e regione mense [[November|Novembris]] [[1920]] expulso, Bolsevici bellum contra Makhno gerere inceperunt, ergo ille in [[Romania]]m mense [[Augustus (mensis)|Augusti]] [[1921]] evasit.
 
Post seriem vinculorum et evasionum, Makhno denique [[Lutetia]]e cum Galina uxore et Yelena filia residit. Tria volumina in exilio scripsit de vita gestaque sua.<ref>Nestor Makhno, [1927] ''The Russian Revolution in Ukraine'', Edmundopoli: Black Cat Press, 2007; [1936] ''Under the Blows of the Counterrevolution'', Edmundopoli: Black Cat Press, 2009; [1937] ''The Ukrainian Revolution'', Edmundopoli: Black Cat Press, 2011.</ref> In exilio moruit, 45 annos agens, propter causas [[tuberculosis|tuberculosi]] coniunctas.
 
==Notae==
<div class="references-small"><references /></div>
 
==Vide etiam==
5 194

recensiones