Quantum redactiones paginae "Quadrigatus" differant

Content deleted Content added
Linea 7:
 
[[Plinius maior|Plinius]] autem videtur credidisse et quadrigatos et [[bigatus|bigatos]] similiter [[Denarius|denarios]] fuisse: re vera etenim plures denarii quadrigis signati sunt, sed hodierni appellationem quadrigatorum didrachmis tertii saeculi a.C.n. servant.
==De imaginibus in quadrigato expressis==
Caput geminum laureatum ex una parte nummi quadrigati expressum apud plerosque numismatistas deo [[Ianus|Iano]] tribuitur : nonnulli tamen Fontum (filium Iani in fabulis mythologicis recentioribus) esse voluerunt vel etiam [[Penates|Penates publicos]] quia barba carebat (in nummis aeneis coaevis contra Ianus barbatus est). Verisimile est archetypum quadrigarum ex altera parte nummi conspicuarum sculpturam fuisse ab [[Gens Ogulnia|Ogulniis]] in fastigio [[Capitolium|templi Iovis Capitolini]] anno [[296 a.C.n.]] positam<ref>Zehnacker, Moneta I, 1973, 298-300</ref>.
 
==Notae==