Aperire sectionem principem

Mutata

22 octeti additi ,  3 years ago
m
bot: trying to fix redlink to commonscat using d:Property:P373; mutationes minores
'''Apiarium''' est locus ubi [[alvearium|alvearia]] [[apis mellifera|apium melliferarum]] conservantur. Apiarii, etiam apiaristae appellati, aliquando ut parvis tractibus utantur agrorum possessoribus [[mel]]le solvunt. Nonnulli autem [[agricola (munus)|agricolae]] locos libere offerunt quia [[pollinatio]]ne opus est, et agricolae qui multa requirunt alvearia saepe apiarios [[pecunia|pecuniá]] conducunt ut ad [[planta]]s moveantur cum floreant. Structura tecta sine parietibus [[cupola]]e<!--gazebo--> similis esse potest.
 
== Locus ==
Ad [[administratio pollinationis|pollinationem administrandam]], apiaria raro instituuntur; apes enim adsunt solum cum plantae floreant, sed aliquando, praecipue in [[fundus organicus|fundis organicis]], apiaria diuturna instituuntur, [[regula usitata|regulá usitatá]]<!--rule of thumb--> [[unus|singulo]] [[alvearium|alveario]] per [[ager (mensura)|agrum]] (4000 [[chiliometrum quadratum|m²]]) plantarum quae [[pollinatio|pollinandae]] sunt.
 
Sunt in omne [[Civitatum Foederatarum civitas|civitate]] [[Civitates Foederatae|Civitatibus Foederatis]] apiaria, res [[oblectatio]]nis et [[commercium|commercii]]; [[regio]]nes autem productioni [[mel]]lis aptissimae sunt [[Florida]], [[Texia]], [[California]], et [[Media Occidentalis]] superior. Quod ad [[pollinatio]]nem pecuniá repraesentatam spectat, principales regiones sunt California, [[Boreoccidens Pacificus]], civitates [[Magni Lacus|Magnorum Lacuum]], et [[Boreoriens]]. Inter alia [[administratio alveariorum|apiariorum]] proposita sunt [[alimentum]] et coniunctio [[regina (apis)|reginarum]]. In [[hemisphaerium septentrionale|hemisphaerio septentrionalis]], loci [[oriens|orientem]] et [[meridies|meridiem]] versus et aprici matutini anteponuntur. In [[clima]]tibus [[calor|calidis]], [[umbra]] est necessaria, et ubi [[arbor]]es carent opere adhibenda est. Inter alia variabilia sunt [[aer]], ratio [[aqua]]e exhaustae, [[via]]e quibus [[autocinetum onerarium|autocineta oneraria]] uti possunt, [[spatium]] ab hominibus [[phobia|phobicis]], et [[vandalismus|vandalismo]] incolumitas.
 
== Magnitudo ==
Secundum fontes [[nectar (botanice)|nectaris]] et [[fons pollinis|pollinis]] in regione inventos, maximus alveariorum quae in singulo loco poni possunt numerus variat. Si nimium alveariorum in apiario ponuntur, alvearia inter se pro auxilio raro contendunt. Hoc fructus [[mel]]lis [[pollen|pollinisque]] imminuere, transmissionem [[morbus|morborum]]<!--recte: diseases of the honey bee|disease--> amplificare, [[rapina (apes)|rapinam]] instigare potest. Maxima apiarii perennis [[magnitudo]] praeterea ex genere apium dependere potest. Nonnullae [[Apis mellifera|apium melliferarum occidentalium]] [[species (taxinomia)|species]] per ampliora spatia quam aliae [[volatus|pervolant]]. [[Circulus]] circa apiarium [[radius (geometria)|radium]] miliorum trium habens 28 [[milia quadrata]] amplectitur. Communis regula usitata est habere non plus quam viginti quinque ad quadraginta alvearia in apiario perenni. Migrantes autem apiarii [[centum]] alvearia pro tempore ponere possunt in singulo loco ubi [[nectar (botanice)|nectar]] abundat.
 
== Nexus externi ==
{{CommuniaCat|Apiary|apiarium|nexus=fractus}}
* [http://www.weyriver.co.uk/theriver Commune Fluminis Wey et Navigationum Wey]
* [http://www.honey.com/pressrm/industry/industry.html Nationale Mellis Concilium]
 
[[Categoria:Apicultura]]
195 825

recensiones