Quantum redactiones paginae "Actor" differant

No change in size ,  4 years ago
m
Summarium vacuum
m
'''Actor''' est, proprie et primo, qui aliquid (ut pecus [cf. ἀγέλη], bestias [cf. ἄγρα], homines [cf. ''agmen'']) ante se pellit. Ars actoris ipso actu perficitur nihilque post actum operis relinquit.<ref>Cf. [[Quintilianus|Quint.]], ''[[Institutio oratio|Inst.]]'' 2.18.1.</ref> Artes actoris variae sunt:
* [[Actor (ius)|Actor iudicialis]] est qui constituit accusationem; itaque idem fere agit ac petitor aut accusator.<ref>[[Cicero|Cic.]], ''[[De partitione oratoria|Part.]]'' 32 "accusatorem pro omni actore et petitore appello"; ''[[Orationes Verrinae|Verr.]]'' 2.4.70 "multo acrior quam ego sum actor accusatorque esse deberes"</ref> Accusatrix scilicet ''actrix'' appellatur.<ref>''Cod. Iust.'' 7.15.41 "Iubemus omnes epistolas actricis, quas ad Aelium tanquam principalem fecerat, inanes ac vacuas esse."</ref>
* [[Procurator|Actor]] etiam est qui alienas res rationesque curat etaut administratexsequitur.<ref>[[Columella|Colum.]], ''[[Rei rusticae libri (Columella)|Rust.]]'' 1.7.7 "Ita fit, ut et actor et familia peccent, et ager saepius infametur." [[Gaius Plinius Caecilius Secundus|Plin.]], ''[[Epistulae (Plinius)|Ep.]]'' 3.19.2 "sub eodem procuratore ac paene isdem actoribus habere."</ref> Idem fere agit ac mandatarius, vilicus, domicurius, oeconomus vel dispensator rei familiaris. Dispensatrix etiam ''actrix'' appellatur.<ref>''[[Corpus inscriptionum Latinarum|CIL]]'' XI 1730 "Prastina Maximina actrix C[aesareae] domus."</ref>
* [[Histrio|Actor]] etiam est qui in scaena fabulas agit;<ref>[[Cicero|Cic.]], ''[[De oratore|De or.]]'' 1.119 "Nullae enim lites neque controversiae sunt, quae cogant homines sicut in foro non bonos oratores, item in theatro actores malos perpeti."</ref> mulier autem scaenica ''actrix'' est.<ref>Varia lectio in [[Tertullianus|Tertulliani]] libro ''[[De spectaculis|De spect.]] 17 "Tragoediae et comoediae scelerum et libidinum actrices."</ref>
* ''Actor'' et ''actrix'' sensu generali sunt personae quaslibet res aut causas agentes et moderantes.<ref>[[Cicero|Cic.]], ''[[De oratore|De or.]]'' 3.57 "ut efficeret oratorem verborum actoremque rerum"; ''[[Pro Sestio|Sest.]]'' 28 fin. "Cato dux, auctor, actor rerum illarum fuit"; ''[[De legibus (Cicero)|Leg.]]'' 3.40 "actor enim moderatur et fingit non modo mentes ac voluntates, sed paene voltus eorum, apud quos agit."</ref> Itaque personae commenticiae, a quibus in theoreticis [[artes humaniores|humaniorum artium]] studiis exempla agendi capiuntur, actores sunt, sicut [[actor moralis]] in [[ethica]] aut [[actor rationalis]] in [[theoria lusionis]] et [[oeconomica|theoria oeconomica]].
13 344

recensiones