Quantum redactiones paginae "Actor" differant

295 octeti additi ,  4 years ago
Summarium vacuum
* [[Actor (ius)|Actor iudicialis]] est qui constituit accusationem; itaque idem fere agit ac petitor aut accusator.<ref>[[Cicero|Cic.]], ''[[De partitione oratoria|Part.]]'' 32 "accusatorem pro omni actore et petitore appello"; ''[[Orationes Verrinae|Verr.]]'' 2.4.70 "multo acrior quam ego sum actor accusatorque esse deberes"</ref> Accusatrix scilicet ''actrix'' appellatur.<ref>''Cod. Iust.'' 7.15.41 "Iubemus omnes epistolas actricis, quas ad Aelium tanquam principalem fecerat, inanes ac vacuas esse."</ref>
* [[Procurator|Actor]] etiam est qui alienas res rationesque curat et administrat.<ref>[[Columella|Colum.]], ''[[Rei rusticae libri (Columella)|Rust.]]'' 1.7.7 "Ita fit, ut et actor et familia peccent, et ager saepius infametur." [[Gaius Plinius Caecilius Secundus|Plin.]], ''[[Epistulae (Plinius)|Ep.]]'' 3.19.2 "sub eodem procuratore ac paene isdem actoribus habere."</ref> Idem fere agit ac mandatarius, vilicus, domicurius, oeconomus vel dispensator rei familiaris. Dispensatrix etiam ''actrix'' appellatur.<ref>''[[Corpus inscriptionum Latinarum|CIL]]'' XI 1730 "Prastina Maximina actrix C[aesareae] domus."</ref>
* [[Histrio|Actor]] etiam est qui in scaena fabulas agit.;<ref>[[Cicero|Cic.]], ''[[De oratore|De or.]]'' 1.119 "Nullae enim lites neque controversiae sunt, quae cogant homines sicut in foro non bonos oratores, item in theatro actores malos perpeti."</ref> mulier autem scaenica ''actrix'' est.<ref>Varia lectio in [[Tertullianus|Tertulliani]] libro ''[[De spectaculis|De spect.]] 17 "Tragoediae et comoediae scelerum et libidinum actrices."</ref>
* ''Actor'' et ''actrix'' sensu generali sunt personae quaslibet res aut causas agentes et moderantes.
 
 
13 325

recensiones