Quantum redactiones paginae "Ordo militaris Crucigerorum cum rubea stella" differant

Content deleted Content added
Linea 7:
Anno [[1233]] condidit sancta Agnes de Bohemia, filia regis [[Bohemia|Bohemiae]] [[Ottocarus I (rex Bohemiae)|Ottocari I]], in Praga hospitalem sancti Francisci, ubi constituit etiam confraternitem, quae in hospitale laboravit. Hi fratres hospitalares introducti sunt eodem anno a matre Agnetis regina Bohemiae Constantia ad ecclesiam sancti Petri in Porzicz (''kostel sv. Petra na Poříčí''). Die [[14 Aprilis]] [[1237]] suscepit [[Gregorius IX]], pontifex Romanus, hospitale eorum in protectionem apostolicam et fratres hospitalares ordinem religiosum Crucigerorum esse declaravit. Anno [[1252]] impetravit ordinis fundatrix sancta Agnes a papa [[Innocentius IV|Innocentio IV]] ut Crucigeri, ad distinctionem aliorum, gestare possent sub rubra cruce rubram stellam. Eodem anno fundatum est novum hospitale sancti Francisci ad pedem [[Pons Caroli|pontis Pragensis]] cum ecclesia sancti Spiritus, quod factum est sedes primaria ordinis.<ref>Joannes Florian Hammerschmid, Prodomus Gloriae Pragenae, Vetero-Pragae 1723, p. 56–65.</ref>
 
Multi Crucigerorum magistri generales saeculorum 16 et 17 erant etiam [[Archidioecesis Pragensis|archiepiscopi Pragenses]] (exempli gratia [[Sbigneus Berka|Sbigneus Berka de Duba]], [[Ioannes Lohelius]], [[Ernestus Adalbertus ab Harrach]]).
 
Praesens ordinis magister generalis est ab anno [[2011]] [[Iosephus Šedivý]].