Quantum redactiones paginae "Anca Paliu Dragu" differant
Paginam instituit, scribens '{{capsa hominis Vicidata}} thumb|left|Anca Paliu Dragu '''Anca Dana Paliu Dragu''' (nata die 3 Maii 1972) oeconoma et rer...' |
(eadem)
|
Emendatio ex 08:58, 26 Decembris 2015
Anca Dana Paliu Dragu (nata die 3 Maii 1972) oeconoma et rerum politicarum perita Dacoromanica est.
Iuventus et munus
Annis 1991 - 1996 apud Academiam Studiorum Oeconomicorum Bucarestae oeconomiae studebat atque praesertim rem argentariam edidicit. Annis 1996 - 2001 pro Argentaria Nationali Romaniae operam dedit, cum Argentaria mundana et Commissione Europaea agebat. Annis 2001 - 2013 pro Fundo monetario internationali operam dedit. Deinde ad mensem Novembrem 2015 in directione oeconomiae et fiscali Commissionis Reuorpaei fuit.
Cursus honorum
Die 17 Novembris 2015 nova ministra fiscalis in consilio ministrorum Daciani Cioloş nominata est[1]. Eugenio Teodorovici successit, qui die 4 Novembris 2015 cum omni consilio ministrorum Victoris Pontae se a magistratu recesserat.
Familia
Dragu nupsit Mario Dragu, claro triathletae Dacoromanico atque filium habet[2].