Quantum redactiones paginae "Odoacer" differant

Content deleted Content added
m adiutos
Linea 7:
Odoacer fuit filius [[Edecon|Edeconis (Edika)]], qui apud [[Attila]]m servavit, et cuiusdam uxoris [[Sciri|Sciricae]]. Odoacer ipse iuventutem in comitatu Attilae degit. Fertur [[Arianismus|Arianismi]] sectator et [[Analphabetismus|analphabeta]] fuisse. De origine Odoacris collatio medio-Byzantina ''[[Suda]]'' tecte aliquid tradit cum [[Hunulfus|Hunulfum]], fratrem eius, ex [[Thuringi|Thuringis]] (Graece: θεούριγγοι) prognatum esse indicet. Liber qui ''[[Getica]]'' inscribitur a [[Iordanes|Iordane]] scriptore compositus haec confirmat enarrans Odoacrem ipsum ''Torcilingorum rex habens sicum Sciros, Herulos diversarumque gentium auxiliarios'' fuisse.
 
De iuventute Odoacris pauca nota sunt. Constat autem eum munere protectoris [[Imperium Romanum Occidentale|imperii Romani occidentalis]] [[Anthemius (imperator)|Anthemio]] imperatore functum esse. Dum ille cum [[Ricimer|Ricimero]] de potestate confligebat imperatori auxilio aderat. Ultimo imperatore [[Iulius Nepos|Iulio Nepote]] anno 475 a [[Magister militum|magistro militum]] [[Orestes|Oreste]] fugato ille filium suum [[Romulus Augustus|Romulum Augustum]], qui iuventutis causa a scriptoribus ''Augustulus'' cognominatus sit, per speciem imperatorem coronavit. Paulo post milites foederati in Italia rebellionem fecerunt sibi aut aequale stipendium ac militibus exercitus Romani aut terram Italicam cultu postulantes. Oreste negante Odoacer praefectus seditionis factus est. Quia vix ullae propriae copiae Romanae adhuc exstabant multitudines foederatum barbarorum postulationes suas vi obtinuerunt comitiisque habitis die 23. Augusti 476 Odoacrum ''regem'' creaverunt, quodqui titulumtitulus omnino barbarus fuit contraque mores Romanos.
 
Mense Augusto 476 Odoacer Orestem in pugna trucidavit et paulo post etiam fratrem eius. Praeter spem Romulum autem non necari iussit, sed eum deposuit eique immo stipendium donans. Secus ac alii usurpatores, qui eum antecederintantecesserint, Odoacer sibi neque titulum ''[[Augustus (titulus)|Augusti]]'' induit neque clientem suum imperator acclamavit, sed ornatum imperialem [[Constantinopolis|Constantinopolim]] misit statuens imperatorem occidentalem dehinc non iam necesse esse seque arbitrio [[Imperatores Constantinopolitani|imperatorum orientalium]] subiecit. Qui respondens quidem monuit alterum imperatorem occidentalem, i.e. Iulium Nepotem, iam superesse, sed eum ''[[patricius]]'' intitulavit, quare Odoacri de facto imperium occidentalium provinciarum concessit. Hoc facto [[Imperium Romanum Occidentale|imperium Romanum occidentale]] finem habuit quamquam Iulius Nepos solum 480 naturae concessit. Odoacer Iulio mortuo se ''Regem Italiae'' appellari iussit atque ab imperatore orientali [[Zenon|Zenone]] vicarius imperialis Italiae nominatus est.
 
Odoacer aut terras agrestres aut partem exactorum vectigalium [[Germani|Germanis]] immigrantibus (praecipue [[Heruli]]s, Sciris et Thuringiis) dono dedisse videtur, etsi leges Romanas ius dicendi atque vectigalia exigendi et etiam administrationem [[Senatus Romanus|senatum]]que, qui videlicet deposito ultimo imperatore speravit se iterum plus valiturum esse, intactas provivere permisit. Etsi gravissima munera senatoribus profecto aab Odoacre concessa sint etiam nobiles Germanici ad summos magistratus pervenerunt. Odoacre regnante nummi cudebantur in quibus autem non more imperatorio depictus est ut principatus imperatoris orientalis monstretur. Quamquam sectator [[Arianismus|Arianismi]] fuit etiam gratiam [[Ecclesia Catholica Romana|Ecclesiae Catholicae]] meruit. Itaque vita atque mores [[Antiquitas Posterior|Antiquitatis Posterioris]] immutati in Italia permanebant neque depositio impotentis imperatoris occidentalis animos Romanorum horum temporum movisse videtur.
 
Gerendo bella atque paciscendo regnum suum valde propagare contingit: 477 [[Sicilia|Siciliam]] a [[Vandali|Vandalis]] conduxit, 481 Iuliano Nepote defuncto [[Dalmatia]]m regni suo adiunxit, 488 demum regnum [[Rugii|Rugiorum]] in [[Noricum|Norica]] provincia ortum delevit. Populatio provinciarum transalpitanarum a fratre eius Hunulfo in meridiem abducta est ut creatio novorum regnorum ibidem exorturorum impediatur.
 
Ex anno 489 Odoacri contra [[Ostrogothi|Ostrogothos]] ab imperio orientali adiutos idcirca, quod expugnationem Dalmatiae per Odoacrem molestissime ferant, pugnandum erat. Propterea Odoacer foedera cum Constantinopoli constituta annulavitannullavit filiumque [[Thela]]m anno 490 [[Caesar (titulus)|Caesarem]] nominans. Compluribus cladibus acceptis (489 ad [[Aesontium]] flumen, deinde apud [[Verona]]m et die 11. Augusti 490 ad fluvium [[Addua]]m) secuta est bima oppugnatio arcis [[Ravenna]]e. Mense Iulio 491 ultima excursio ex urbe incepta a copiis Ostrogothis reiecta est maximaque pars [[Heruli|Herulorum]] una cum fidissimo ''[[magister militum|magistro militum]]'' Livila interiit. Finito bello Odoacer cum rege [[Theodericus (rex Ostrogothorum)|Theoderico]] die 27. Februarii 493 de potestate inter se communicanda pactus est. Paucis diebus post autem a [[Theodericus (rex Ostrogothorum)|Theoderico]] in palatio [[Ravenna]]e quandam (verisimiliter fictam) contumeliam ulciscendi causa necatus est. Filius eius Thela cum initio in Gallias profugerat rediens in Italiam eodem anno interfectus est.
 
== Notae ==