Quantum redactiones paginae "Matthaeus Maria Boiardus" differant

Content deleted Content added
+imago
de notionibus
Linea 3:
'''Matthaeus Maria Boiardus''' (natus [[Scandianum|Scandiani]] in provincia [[Regium Lepidi|Regii Lepidi]] die [[19 Decembris]] [[1441]]; mortuus Regii Lepidi anno [[1494]]) fuit [[poeta]] [[Italia|Italicus]].
 
Familia Scandianum regebat et cum [[Estenses|Estensibus]], [[Ferraria]]e ducibus, [[nobilitas|optima familiaritate]] utebatur.
 
Matthaeus Maria Boiardus, viginti annos natus, [[comes]] Scandiani factus est; postea gubernator [[Mutina]]e et Regii Lepidi ab Hercule, Ferrariae dux, creatus est.
 
Cum valde principatus curis intentus esset, multum [[litterae|litteris]] [[lingua Latina|Latinis]] et [[lingua Graeca|Graecis]] studuit, et [[versus]] Latina lingua composuit. Tempus erat enim quo [[Renascentia litterarum]] [[floruit|florere]] coeperat, et [[artes humaniores|humanas litteras]] imitari Boiardus voluit.
 
[[Lingua Italica]] quoque multa [[carmen|carmina]] scripsit; inter opera maxime laudantur ''Amores libri tres'', carmina Antoniae Caprarae dicata, nobili mulieri quam amavit, et [[poësis]] epica ''Orlando innamorato''.
 
Poësis ''Orlando innamorato'', ob mortem poetae interrupta, rursus a poeta [[Ludovicus Ariostus]] suscepta est, qui "additionem" nomatam ''[[Orlando furioso]]'' scripsit, cuius fama cito nomen Boiardi obscuravit.
 
== Nexus externi ==