Quantum redactiones paginae "Correctio politica" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 11:
 
Constat de correctione politica altercationem anno [[1990]] exarsisse ex commentariolo a [[Richardus Bernstein|Richardo Bernstein]] scripto,<ref>Bernstein 1990.</ref> quod tamquam moenia tacendi perfregit.<ref>Whitney & Wartella 1992; Berman 1992: 1.</ref> Quae cogitata et postulata annis 1960 orta, quamvis primo aspectu benevolentiae speciem haberent, multis hominibus, sive neoconservativi sive aliquo alio nomine appellabantur, periculum quoddam adferre videbantur: cum enim varii professores circulique [[postmodernismus|postmodernistici]] paulatim in administrationem universitatum inreperent, educandi rationibus subversis mutatum esse genium loci, novisque moribus obtemperationem in autocensura consistere. Vocabularium<ref>Rees 1993; Bleifuss 2007.</ref> correctionis politicae cum [[Newspeak|neolingua]] [[Georgius Orwell|Orwelliana]], persuasionis autem firmitas cum [[Maccarthismus|Maccarthismo]] comparabatur.
 
Correctio politica in sumptionibus benevolis et quidem idealibus posita est: omnes homines aequales esse; quin ergo aequaliter tractentur. Quoniam complures actiones loquendo nascuntur, in correctione politica praesertim de mutandis sermonibus et moribus agitur, ne quisquam verbis violetur. Constat enim [[lingua]]m rationem quandam habere cum [[cogitatio]]ne, quae coniunctio apud [[anthropologia|anthropologos]] sub [[hypothesis Sapir-Whorf|hypothesi Sapir-Whorf]] tractari solet:<ref>Andrews 1996: 392-393.</ref> omnes linguas suos quamque velut cancellos intellegendi creare et circumscribere, ex quibus locutoribus rerum veritatem percipere liceat. Quos quidem cancellos veritatis superari posse constat, nam quamquam aliquatenus lingua cohibetur cogitatio, non quidem absolute imperatur.
 
 
Line 17 ⟶ 19:
 
== Bibliographia ==
* Andrews, Edna. 1996. Cultural Sensitivity and Political Correctness: The Linguistic Problem of Naming. ''American Speech'' 71 (4): 389–404.
* Berman, Paul. 1992. Introduction: the debate and its origins. Apud Berman (ed.) 1992: 1-261–26.
* Berman, Paul (ed.). 1992. ''Debating P.C.: The Controversy over Political Correctness on College Campuses.'' Random House Publishing Group.
* Bernstein, Richard. 1990. [http://www.nytimes.com/1990/10/28/weekinreview/ideas-trends-the-rising-hegemony-of-the-politically-correct.html?pagewanted=all The Rising Hegemony of the Politically Correct]. ''The New York Times'', 28 Octobris.
Line 29 ⟶ 32:
* McFadden, Robert D. 1991. Political Correctness: New Bias Test? ''The New York Times'', 5 Maii.
* Rees, Nigel. 1993. ''The Politically Correct Phrasebook: what they say you can and cannot say in the 1990s.'' Bloomsbury.
* Whitney, D. Charles & Wartella, Ellen. 1992. Media Coverage of the "Political Correctness" Debate. ''Journal of Communication'' 42: 83-9483–94.