Quantum redactiones paginae "Gulielmus Shakesperius" differant

m
~
m (→‎Vita et opus: Septembris)
m (~)
{{Capsa hominis Vicidata}}
[[Fasciculus:First Folio.jpg|thumb|Titulus editionis in folio primae operum Gulielmi Shakesperii (1623)]]
 
'''Gulielmus Shakesperius'''<ref>[http://books.google.com/books?id=IgARAAAAIAAJ&q=shakesperius&dq=shakesperius&pgis=1 Jahrbuch, ab ''Deutsche Shakespeare-Gesellschaft'']</ref> sive '''Shaksperius,'''<ref>Confer titulum operis ''Gulielmi Shaksperii Julius Caesar: Latine reddidit Henricus Denison'' (Oxoniae et Londinii: John Henry et James Parker; Cantabrigiae: Deighton, Bell & Co.; Eton: E. P. Williams; 1856)</ref><ref>"Hastivibrax" iocose apud Carruthers interpr., ''[[Aliciae per speculum transitus]]'', sed alibi in usu, e.g. [http://books.google.com/books?id=JV1JAAAAYAAJ&q=hastivibrax&dq=hastivibrax&hl=en&sa=X&ei=Fxw-Us_hBOTeyAH4hoGoDA&ved=0CDwQ6AEwAw]</ref><ref>"Shakespeare" tantum in titulo commentatiunculae [[Beniaminus Jonson|Ben Jonson]] [[s:en:On Shakespeare|On Shakespeare]] "[http://www.sourcetext.com/greenwood/jands/07.htm De Shakespeare Nostrati]"</ref> vulgo ''William Shakespeare''<ref>Vide imaginem nostram. Orthographiae multae in libris et documentis reperiuntur</ref> ([[Stratfordia super Avonam|Stratfordiae super Avonam]] in [[Anglia]] natus anno [[1564]]; ibidem [[1616]] mortuus), fuit [[Anglia|Anglicus]] [[tragoedia]]rum [[comoedia]]rumque necnon [[fabula]]rum [[historia|historicarum]] [[auctor]] et [[poeta]], maximus [[lingua Anglica|linguae Anglicae]] [[scriptor]] et praestans [[tellus|orbis terrarum]] [[drama (fictio)|dramatista]] late habitus.<ref>Bevington 2002:1–3; Greenblatt 2005:11; Wells 1997:399.</ref> Poeta civitatis [[Anglia]]e saepe appellatur, et vates [[Avona]]e.<ref>Dobson 1992:185–186.<!-- +<ref name=national-cult group=nb/>--></ref> Etiam fuit [[carmen|carminum]] [[compositor]], [[histrio]], [[theatri procurator]]. Opera eius exstantia, inter quae [[Conlaborationes Shakesperii|conlaborationes]] cum scriptoribus aliis, in duodequadraginta circiter [[ludus scaenicus|ludis scaenicis]], 154 [[carmina (Shakesperius)|carminibus]] ([[sonettum|sonettis]]), nonnullis poëmatibus generum variorum [[duo]]busque [[narratio|narrativis]] consistunt. Opus eius dramaticum tam Anglice quam permultis linguis conversum saepissime omnium scriptorum scaenicorum peragitur.
 
== Vita et opus ==
[[Fasciculus:William Shakespeares birthplace, Stratford-upon-Avon 26l2007.jpg|thumb|left|Domus [[Ioannes Shakespeare|Ioannis Shakesperii]] [[Stratfordia super Avonam|Stratfordiae super Avonam]] sita; ibi fortasse scriptor anno 1564 natus erit.]]
 
== Vita et opus ==
Gulielmum, [[Ioannes Shakespeare|Ioannis Shakesperii]] mercatoris et [[Maria Arden|Mariae Arden]] filium, die circiter [[23 Aprilis]] [[1564]] natum esse constat: die enim [[26 Aprilis]] [[Stratfordia super Avonam|Stratfordiae super Avonam]] (in qua urbe parentes habitabant) [[baptismus|baptizatus]] est. Liberorum octo, is tertius natu fuit, filiorum autem primus. [[Schola Eduardi VI Regis (Stratfordia)|Scholam Regis Eduardi VI]] nuper renovatam frequentavisse censetur, fontibus carentibus. Annum duodevigesimum agens, licentia [[Vigorniensis episcopatus|episcopatus Vigorniensis]] cito die [[27 Novembris]] [[1582]] data, [[Anna Hathaway (Shakesperii uxor)|Annam Hathaway]] in matrimonium duxit, e qua nati sunt filiae duae, [[Susanna Hall|Susanna]] (baptizata die [[26 Maii]] [[1583]]; mortua die [[11 Iulii]] [[1649]]) et [[Iuditha Quiney|Iuditha]] (baptizata die [[2 Februarii]] [[1585]]; die [[9 Februarii]] [[1662]] sepulta) filiusque unus, Hamnet, Iudithae geminus (baptizatus die [[2 Februarii]] [[1585]]; die [[11 Augusti]] [[1596]] sepultus).
[[Fasciculus:First Folio.jpg|thumb|Titulus editionis in folio primae operum Gulielmi Shakesperii (1623).]]
 
Quo anno [[Londinium|Londinii]] pervenerit nescitur. Anno [[1592]] [[Robertus Greene]] comoedus eum sic vituperavit:
:''<blockquote>There is [[An upstart crow beautified with our feathers|an upstart crow, beautified with our feathers]], that with his [[Tiger's heart wrapped in a woman's hide|tygers hart wrapt in a players hyde]] supposes he is as well able to bombast out a blanke verse as the best of you, and, being an absolute ''[[Iohannes fac totum]]'', is in his owne conceit the onely Shake-scene in a countrey:''<ref>[[Robertus Greene]], ''[[Greene's Groat's Worth of Wit]]'' (1592)</ref></blockquote>
 
"Est novus corvus, nostris plumis ornatus, corde tigrino sub histrionis pelle celato, qui se tamquam optimi vestrum versús heroicos declamare posse praetendit: iste 'Iohannes fac totum' perfectus solus est ex omni natione, sicut ipse concipit, qui capax sit ad scaenam quassandam." Si haec verba recte interpretantur, Shakesperius, quem Greene amicique universitatum alumni plagiatorem nimis superbum censebant, iam fabulas scaenicas confecerat et docuerat.<ref>De interpretatione vide Mark Alexander, "[http://www.sourcetext.com/sourcebook/essays/greene/greeneorig.html Greene's Groatsworth]"</ref> Quo indice cum aliis adhibito, anno 1592 vel antea Shakesperius hos ludos iam docuisse censetur, nomine auctoris nusquam publicato:<ref>"[http://shakespeare.palomar.edu/timeline/crow.htm 1592: Upstart Crow]" apud shakespeare.palomar.edu</ref>
<blockquote>Est novus [[corvus]], nostris plumis ornatus, [[cor]]de [[tigris|tigrino]] sub histrionis pelle celato, qui se tamquam optimi vestrum [[versus|versús]] [[heros|heroicos]] declamare posse praetendit: iste 'Iohannes fac totum' perfectus solus est ex omni [[natio]]ne, sicut ipse concipit, qui capax sit ad scaenam quassandam.</blockquote>
 
"Est novus corvus, nostris plumis ornatus, corde tigrino sub histrionis pelle celato, qui se tamquam optimi vestrum versús heroicos declamare posse praetendit: iste 'Iohannes fac totum' perfectus solus est ex omni natione, sicut ipse concipit, qui capax sit ad scaenam quassandam." Si haec verba recte interpretantur, Shakesperius, quem Greene amicique [[universitas|universitatum]] alumni plagiatorem nimis superbum censebant, iam [[fabula scaenica|fabulas scaenicas]] confecerat et docuerat.<ref>De interpretatione vide Mark Alexander, "[http://www.sourcetext.com/sourcebook/essays/greene/greeneorig.html Greene's Groatsworth]"</ref> Quo indice cum aliis adhibito, anno 1592 vel antea Shakesperius hos ludos iam docuisse censetur, nomine auctoris nusquam publicato:<ref>"[http://shakespeare.palomar.edu/timeline/crow.htm 1592: Upstart Crow]" apud shakespeare.palomar.edu</ref>
* ''[[The Two Gentlemen of Verona]]'' (ludus scaenicus Shakesperianus fortasse antiquissimus, anno incerto c. 1587/1591 doctus, anno 1598 a [[Franciscus Meres|Francisco Meres]] Shakesperio attributus)
* ''[[Richard III]]'' (ludus die 20 Octobris 1597 [[Registrum Chartariorum|registro chartariorum]] inscriptus, sed fortasse ante ludum ''[[King Edward III]]'' [[Christophorus Marlowe|Marlovianum]] [1592] doctus)
 
An partem ludi anonymi ''[[King Edward III]]'' scripserit ambiguitur; qui ludus anno 1596 editus "saepius per urbem Londinium actus est".<ref>''As it hath bin sundrie times plaied about the Citie of London'': sic, nomine gregis histrionum omisso, titulus editionis 1596</ref> Fortasse etiam partem brevem fabulae ''[[Sir Thomas More]]'', ab aliis anno fere 1595 inceptae, conscripsit. [[Franciscus Meres]] anno [[1598]] in hypomnematibus suis, titulo "''[[Palladis tamia]]''" divulgatis, opera Shakesperiana usque eo doctis tam comica quam tragica enumeravit itaque iuxta scriptores Romanos aestimavit:
:''<blockquote>As [[Plautus]] and [[Seneca minor|Seneca]] are accounted the best for [[comoedia|comedy]] and [[Tragoedia|tragedy]] among the Latines, so Shakespeare among the English is the most excellent in both kinds for the stage: for comedy witnes his ''[[The Two Gentlemen of Verona|Gentlemen of Verona]]'', his ''[[The Comedy of Errors|Errors]]'', his ''[[Love's Labour's Lost|Love labors lost]]'', his ''[[Love's Labours Won|Love labours wonne]]'', his ''[[A Midsummer Night's Dream|Midsummers night dreame]]'', & his ''[[The Merchant of Venice|Merchant of Venice]]''; for tragedy his ''[[Richard II|Richard the 2.]]'', ''[[Richard III|Richard the 3.]]'', ''[[Henry IV part I|Henry the 4.]]'', ''[[King John (Shakesperius)|King Iohn]]'', ''[[Titus Andronicus]]'' and his ''[[Romeo and Juliet|Romeo and Iuliet]]'':.''<ref>[[Franciscus Meres]], ''[[Palladis tamia]]'' (1598).</ref></blockquote>
 
"Sicut Plautus et Seneca inter Latinos optimos in comoediam et tragoediam, ita Shakesperius censetur inter Anglos excellentissimum esse ad scaenas ambas. Inter comoedias citandae sunt . . . ; inter tragoedias." In hoc indice comprehenditur comoediam hodie deperditam ''Love's Labours Won.''
 
Auctores [[The Return from Parnassus|ludi de reditu a Parnasso]], a tironibus [[Universitas Cantabrigiensis|Cantabrigiensibus]] [[Collegium Iohannis (Cantabrigia)|Collegii Iohannis]] annis 1599/[[1601]] docti, famam Shakesperii scriptore tam scaenici quam de [[Venus and Adonis (Shakesperius)|Venere et Adonide]] poëtae monstraverunt, qui per personam ''Gullio'' ridiculam, versuum stylo Shakesperiano compositorem, his verbis rettulerunt: "''I'le worshipp sweet Mr. Shakspeare, and to honoure him will lay his Venus and Adonis under my pillowe, as wee reade of one—I do not well remember his name, but I'm sure he was a king—slept with [[Homerus|Homer]] under his bed's heade:''"<ref>''[[The Return from Parnassus]]'' act. 4 sc. 1 [http://www.archive.org/details/pilgrimagetoparn00macruoft p. 63].</ref> "Dulcem dominum Shakesperium venerabor et ad eum adorandum ''Venerem et Adonidem'' suum sub pulvino collocabo, ita ut aliquis (cuius nominis haud bene memini, sed regem fuisse pro certo habeo) Homerum sub cubili posuerit."
 
Anno [[1594]], Shakesperius [[Londinium|Londinii]] habitabat in paroecia S. Helenae iuxta [[Bishopsgate]] (sed et Stratfordiae super Avonam anno [[1597]] domum excelsiorem nomine ''[[Nova Placea (Stratford)|New Place]]'' empsit). Mox in suburbium meridianum [[Southwark]] habitationem commutavit; ibi Domino Camerario Servi theatrum ''[[Globus (theatrum Londiniense)|The Globe]]'' aedificare iusserunt, anno [[1600]] confectum, in quo Shakesperii aliorumque ludos agebant. Inter annos [[1599]] et [[1602]] ludos fere octo composuit:
89 547

recensiones