Quantum redactiones paginae "Correctio politica" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 10:
Usus termini Anglici ''politically correct'' admodum rarus fuit ante [[anni 1990|annos 1990]], donec in mentes animosque hominum inductus est, cum in campis universitariis Americanis de correctione politica altercatio publica exarsit. De compluribus rebus disceptabatur. Itaque verbi gratia erant qui [[cultura occidentalis|culturam occidentalem]] ex [[ratio studiorum|syllabis studiorum]] expungere vellent, quod in civilizatione occidentali malevolentia insita in [[femina]]s, [[homosexualitas|homosexuales]], et gentes [[alteritas|allophylas]] vel [[minoritas|numero minores]] inhareret; quorum malorum causam esse "hegemoniam patriarchicam", cuius specimen corporatum "masculus albus heterosexualis" sit,<ref>Bernstein 1990; McFadden 1991.</ref> cuius lingua feminae quoque uti cogantur, unde ''chairman'' → ''chair(person)''.<ref>De postulata mutatione '''''his'''tory'' → '''''her'''story'', utrum serio an facete dictum esset, non plane liquet.</ref> Praeter [[rassismus|rassismum]] et [[homophobia]]m etiam [[islamophobia]], [[scelus odio commissum|scelera odio commissa]], [[sermo odiosus]], obluctatio multiculturalismi huic adversario adscribi solent.<ref>Etiam qui [[tabacum]] (non quidem [[cannabis|cannabim]]) fumant, correctionem politicam offendere videntur; Hughes 2010: 11.</ref> Quae peccata vix quisquam se adprobare dicat, sed de singulis actionibus altercatio exoriri solet, nam utrum quispiam aliquo modo agendo correctionem politicam violaverit an non, semper ex negotiatione politica concludetur.
 
Constat de correctione politica altercationem anno [[1990]] exarsisse ex commentariolo a [[Richardus Bernstein|Richardo Bernstein]] scripto,<ref>Bernstein 1990.</ref> quod tamquam moenia tacendi perfregit.<ref>Whitney & Wartella 1992; Berman 1992: 1.</ref> Quae cogitata et postulata annis 1960 orta, quamvis primo aspectu benevolentiae speciem haberent, multis hominibus, sive neoconservativi sive aliquo alio nomine appellabantur, periculum quoddam adferre videbantur: cum enim varii professores circulique [[postmodernismus|postmodernistici]] paulatim in administrationem universitatum inreperent, educandi rationibus subversis mutatum esse genium loci, novisque moribus obtemperationem in autocensura consistere. Vocabularium<ref>Rees 1993; Bleifuss 2007.</ref> correctionis politicae cum [[Newspeak|neolingua]] [[Georgius Orwell|Orwelliana]], persuasionis autem firmitas cum [[Maccarthismus|Maccarthismo]] comparabatur.
 
 
Linea 28:
* Hughes, Geoffrey. 2010. ''Political Correctness: A History of Semantics and Culture.'' John Wiley & Sons.
* McFadden, Robert D. 1991. Political Correctness: New Bias Test? ''The New York Times'', 5 Maii.
* Rees, Nigel. 1993. ''The Politically Correct Phrasebook: what they say you can and cannot say in the 1990s.'' Bloomsbury.
* Whitney, D. Charles & Wartella, Ellen. 1992. Media Coverage of the "Political Correctness" Debate. ''Journal of Communication'' 42: 83-94.