Quantum redactiones paginae "Polyxena" differant

19 octeti additi ,  6 years ago
Πολυξένη
m (Bot: nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q750236 sunt)
(Πολυξένη)
[[Fasciculus:Sacrifice Polyxena BM GR1897.7-27.2.jpg|thumb|right|300px|Neoptolemus/Pyrrhus Manibus patris Achillis Polyxenam immolat. [[Amphora]] nigris figuris. VI saec. a.C.n.]]
'''Polyxena''' (Πολυξένη) in mythologia Graeca erat filia novissima [[Priamus|Priami]] et [[Hecuba|Hecubae]]. [[Troia]] capta, cum Graeci victores reditum pararent, ex [[Infernus|Inferis]] emissa umbra irata [[Achilles|Achillis]] eis apparuisse dicitur et partem praedae sibi debitam virginem expostulavisse. Tum Graeci per Neoptolemum, filium Achillis, Polyxenam super tumulum eius immolaverunt. Quod horrendum fatum et [[Sophocles]]<ref>In tragoedia hodie deperdita.</ref> et [[Euripides]] et [[Seneca]] in scaenam protulerunt.
 
Etenim Achilles dicebatur eam virginem statim amasse cum vidisset et eam vidisse patrem Priamum comitantem dum corpus [[Hector|Hectoreum]] pater reposcit. De bello omittendo amore eius captus cogitare iam coeperat et ad eam colloquendam contendebat ea nocte qua inopinatus a [[Paris (heros)|Paride]] insidiante dolo interfectus est. Itaque ad aram velut ad nuptias Philoxena ducta est, sponsalibus ornamentis vestita sanguine suo tumulum herois irrigavit atque hoc modo velut ei nupsit.
26 052

recensiones