Quantum redactiones paginae "Lycanthropus" differant

Content deleted Content added
Dexbot (disputatio | conlationes)
m Removing Link GA template (handled by wikidata) - The interwiki article is not good
de versipelle
Linea 1:
[[Fasciculus:GermanWoodcut1722.jpg|thumb|350px|right|Representatio Germanica lycanthropi.]]
 
'''LycanthropusVersipellis''',<ref>Vide infra.</ref> ''-i'Lycanthropus',''{{FD m''.ref}} ([[Graece]] ''λύκος'', lupus; ''ἄνθρωπος'', homo), est figura in [[mythologia|mythologiis]] et religionibus per totum mundum notissima. Lycanthropus nominatur, quia proprietatibus corporis et [[lupus|lupi]] et [[homo|hominis]] apparere solet. Iam in veterrimis fabulis de talibus monstris narratur, e. g. in carmine de [[Gilgamus|Gilgamo]], in [[Ovidius|Ovidii]] [[Metamorphoses|Metamorphosibus]], in [[Petronius Arbiter|Petronii]] [[Satyricon|Satyricis]], in [[Lucius Apuleius|Apulei]] [[Metamorphoses|Metamorphosibus]].
Lycanthropi saepe lunae afflictae submissi esse dicuntur. Itaque etsi plerumque hominum figuram habere videntur, plenilunio vero vel lupi vel monstra utriusque speciei, sc. simul et hominis et lupi, similia prodeunt. Solis instrumentis argenteis vulnerari dicuntur, praecipue telis argenteis. Lycanthropi flore generis [[aconitum|aconiti]] argui possunt, nam umbra plantae in mento lycanthropi luteola est.
 
''Lycanthropia'' est morbus lycanthroporum. In quem qui inciderunt, luporum similes vel ululant vel pedibus manibusque quadrupedatim currunt vel alia talis morbi edunt signa .
 
== Apud Plinium ==
Antiqua notio versipellis in [[Gaius Plinius Secundus|Plinii]] ''[[Naturalis historia (Plinius)|Naturali historia]]'' reperitur:
<blockquote>Homines in lupos verti rursusque restitui sibi falsum esse confidenter existimare debemus aut credere omnia quae fabulosa tot saeculis conperimus. Unde tamen ista vulgo infixa sit fama in tantum, ut in maledictis versipelles habeat, indicabitur. [[Euanthes]], inter auctores Graeciae non spretus, scribit [[Arcades|Arcadas]] tradere ex gente Anthi cuiusdam sorte familiae lectum ad stagnum quoddam regionis eius duci vestituque in quercu suspenso tranare atque abire in deserta transfigurarique in lupum et cum ceteris eiusdem generis congregari per annos VIIII. Quo in tempore si homine se abstinuerit, reverti ad idem stagnum et, cum tranaverit, effigiem recipere, ad pristinum habitum addito novem annorum senio. Id quoque adicit, eandem recipere vestem. Mirum est quo procedat Graeca credulitas! nullum tam inpudens mendacium est, ut teste careat. Item [[Apollas]], qui Olympionicas scripsit, narrat Demaenetum Parrhasium in sacrificio, quod Arcades [[Iuppiter Lycaeus|Iovi Lycaeo]] humana etiamtum hostia faciebant, immolati pueri exta degustasse et in lupum se convertisse, eundem X anno restitutum athleticae se exercuisse in pugilatu victoremque [[Olympia]] reversum.<ref>Plin. ''Nat. Hist.'' [http://www.perseus.tufts.edu/hopper/text?doc=Perseus%3Atext%3A1999.02.0137%3Abook%3D8%3Achapter%3D34#note8|8.80]].</ref></blockquote>
 
== Vide etiam ==