Quantum redactiones paginae "Robertus faber" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 6:
 
== Officia et socii ==
Robertus in municipio quodam officia, quae ad domos aedificandas, vias et conficiendas et renovandas, homines adiuvandos pertinent, praestare non desinit. Quibus in rebus perficiendis eum amici et socii adiuvant, in quorum numero sunt Guendalina (Anglice: Wendy), femina prudentissima et maxime strenua, et quaedam machinae, quae vocibus humanis uti possunt, velut Fossor (Anglice: Scoop), machina ad fodiendum apta.
non desinit. Quibus in rebus ei amicorum et sociorum auxilium non deest, in quorum numero sunt Guendalina (Anglice: Wendy), femina prudentissima et maxime strenua, et quaedam machinae, quae vocibus humanis uti possunt velut Fossor (Anglice: Scoop), machina ad fodiendum apta.
 
== Mores ==
Saepe eis officia aut periculosiora videntur aut maiora, quam ut facillime perficiantur, esse videntur. Si quis eorum in summam dubitationem et rerum desperationem incidit et interrogavit: „Poterimusne haec perficere?“, socii omnes una voce animum eius et suum confirmare et respondere solent: „Poterimus.“ Hanc vocem, cum vim tamquam oraculi habere et ex Vergilii, poetae optimi, thensauro (''labor omnia vicit'': Georg. 1,145) hausta esse videatur, ei, qui res publicas gubernant, libentissime imitantur.
 
Qua de causa Robertus faber et adulescentulis, qui doctrinae studiis dediti sunt, exemplum praebere videtur, quo nihil dignius sit, quod sequantur.