Quantum redactiones paginae "Vivarium Novum" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 7:
Verum quartum annum iam '''scholas aestivas''' etiam proponunt quarum fama in dies in toto orbe terrarum crescit; sibi enim proposuerunt ut homines qui numquam studuerunt linguae Latinae ita docerent ut duobus tantum mensibus auctores classicos legere discerent. Quod methodis et rationibus vividis impetrant, atque convictu discipulorum qui cottidie inter se Latine loqui tenentur.
 
== Libri ditiediti ==
Libros praeterea in Italiam diffundunt quibus linguae classicae vivis rationibus traduntur, ut [[Hans Henning Ørberg|Iohannis Ørberg]] libri qui ''Lingua Latina per se illustrata'' inscribuntur et methodus Oxoniensis ''Athénaze'', quam ipsi ad usum Italorum discipulorum aptaverunt.