Quantum redactiones paginae "Palaeographia Armenia" differant

Content deleted Content added
Linea 6:
 
== Progressio scripturae Armeniae ==
Quamquam chirographa Masropii non exstant, plurimi eruditi ducent litteras ab eo inventas similes fuisse formae quae nunc ''erkat’agir Mesropianus'' appellatur.<ref>Valentina Calzolari, Michael E. Stone, 2014, p. 14</ref> Haec enim scriptura maiuscula, recta rotundaque, in primis inscriptionibus reperitur. Ex hoc ''erkat’agir'' principali erkat’agir rectilineus ac variae formae maiusculae ortae esse creduntur. Postea haec scriptura in ''bologrir'', deinde in ''notrgir'' et ''šġagir'' commutata est, quarum gradús intermedii in chirographis conservantur. V. Calzolari et M. Stone putant principalem ''erkat’agir'' formam cursiviorem fuisse, sicut litterae Graecae et Syriae illius temporis. Aegre fieri potest ut Mastosius discipulique sui, multis annibus Biblia convertentes, onerosá formá ''erkat’agir'' uterentur.
 
== Notae ==