Quantum redactiones paginae "Schisma" differant

Content deleted Content added
nomen secundum Consilium Oecumenicum Ecclesiarum usitatum
uniformitas magnitudinis
Linea 14:
Distinguitur inter [[haeresis|haeresim]] et schisma. Haereticus quandam ecclesiae doctrinam reicit, schismaticus communionem cum auctoritate ecclesiastica rumpit - cum aut sine de doctrina disputatione. [[Concilium Nicaenum Primum]] [[Arius|Arianorum]] doctrinas "anti-[[trinitas|trinitarias]]" haereticas esse declaravit, [[Arius|Arium]] assectatoresque eius ecclesia exclusit. Schisma inter [[Petrus Alexandrensis|Petrum Alexandrensem]] et [[Meletius Lycopolitanus|Meletium Lycopolitanum]] autem rem disciplinae, non fidei esse censuit.
 
Separationes, de quibus in conciliis [[Concilium Ephesinum|Ephesi]] et [[Concilium Chalcedonense|Chalcedone]] habitis actum est, non solum haereticae, sed schismaticae aestimatae sunt. Itaque [[Ecclesiae Orthodoxae]] [[Ecclesiae orthodoxae orientales|Ecclesias orthodoxasOrthodoxas orientalesOrientales]] (inter quas [[Ecclesia Orthodoxa Coptorum|Ecclesiam Aegyptiacam Coptorum]]) haereticas duxerunt, quod [[symbolum]] Chalcedonense de duabus [[Christologia]] naturis (scilicet humana et divina) reiecerunt (vide etiam [[Monophysitismus]]).
 
[[Symbolum Nicaenum]] profitetur fidem in ''unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam''. Fere omnes, qui hoc symbolum agnoscunt, ecclesiam unam et unitam esse debere et fide et communione credunt. Ecclesiae veteres se unam sanctam catholicam et apostolicam esse ecclesiam considerant. Ita [[Ecclesia Catholica Romana]] hunc titulum sibi vindicans Ecclesias Orthodoxas schismaticas esse censet, cum hae sibi titulum vindicantes illam schismaticam et forsitan haereticam putent. Etiam quaedam ecclesiae [[Protestantes|Protestanticae]] se unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam repraesentare et ecclesias Catholicas ac Orthodoxas in errore esse arbitrantur, cum aliae ecclesiarum unitatem nec sperent nec appetant.