Quantum redactiones paginae "Heautontimorumenos" differant

Summarium vacuum
[[Fasciculus:Masks pushkin.jpg|thumb|[[Persona]]e scaenicae sculptae.]]
'''''Heautontimorumenos''''' (ex [[Lingua Graeca|Graeco]] <em>Ἑαυτοντιμωρούμενος</em>, 'qui sibi ipse poenas dat') est [[comoedia palliata]] a [[Publius Terentius Afer|PubliiPublio TerentiiTerentio AfriAfro]], [[ludi Megalenses|ludis Megalensibus]] [[163 a.C.n.]] in lucem data. In qua [[fabula]] [[poeta]] [[Lingua Latina|Latinus]] [[comoedia]]m [[Lingua Graeca|Graecam]] [[Menander|Menandri]] imitatus est. Quia non multa in [[scaena]] videntur, sed lepidolepidissimo [[diverbium|diverbio]] tantum aguntur, ita ut comoedia "pura oratio"<ref>Prologus 46.</ref> dici possit, Heautontimorumenos inter [[comoedia stataria|comoedias statarias]]<ref>Prologus 36.</ref> recensetur.
 
==Argumentum==
De [[amor]]ibus agitur duorum adulescentium patribus displicentibus: Clinia, Menedemi filius, Antiphilam [[puella]]m pauperemmagnae et orbamvirtutis, sed magnaepauperem virtutiset orbam, amat; Clitipho, Chremetis [[filius]], clam patre Bacchidem amat [[meretrix|meretricem]] avidam et superbam, cui promissum [[argentum]] dare cupit nec scit, unde capiat. Menedemus iratus filio adeo graviter et acerbe usum Antiphilae exprobravit, ut is in [[Asia]]m abiret militatum. In prima tamen scaena Menedemus Chremeti vicino confitetur ita nunc desiderio filii sese excruciari, ut eo absente neque beatus esse neque fortunis frui, sed laborare tantum et parcere instituerit. Menedemus ergo ille ''heautontimorumenos'' est. Profecto paratus est ad omnia faciendum, ut filium sibi reconcilietur. Mox Clinia necopinatus ex Asia redux patris saevitiam metuens ad amicum Clitiphonem devertitur. Syrus, servus callidus, utriusque amicam adducit, hanc sycophantiam prae se agens: Bacchidi adsimulandum esse se non Clitiphonis (quod pater non ferret), sed Cliniae amicam fore; Antiphilam autem ancillae partes Bacchidis acturam. Menedemum vero sperat [[pecunia]]m Bacchidi promissam soluturum, ut filii benevolentiam recuperet.
 
Mox tamen Antiphila ex anulo tam a Sostrata, Chremetis uxore, quam a nutrice agnoscitur Chremetis filia, quae olim patris ex iussu infans exposita erat. Itaque dolus peragi non potest. Post multos et varios casus Clinia gaudio exultans et Antiphilam uxorem ducit et cum patre in gratiam redit. Chremes contra certior factus de consuetudine filii et Bacchidis eum abdicare vult atque res suas in dotem filiae nuper repertae collocare. Tandem filio ignoscit, ea lege tamen, ut quam mox uxorem ducturum et ipse polliceatur. Etiam Syro ignoscitur, qui senem dominum deceperat ei persuadens filiam Antiphilam Bacchidi decem minas debere, verum pecuniam acceptam, ut meretricem solutam faceret, filio dederat. Ita Chremes, dum monet Menedemum, ut dolos servi sui caveat, ipse credulior ludificatus erat.
1 033

recensiones