Quantum redactiones paginae "Tulipomania" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
{{In progressu}}
[[Fasciculus:Jan Brueghel the Younger, Satire on Tulip Mania, c. 1640.jpg|thumb|310px|''Tulpomanie'', pictura derisoria ab [[Ioannes Breugelius iunior|Ioanne Breugelio]] c. 1640 facta. Mercatores simiae tulipis operam dantes.]]
'''Tulipomania''' fuit, secundum opinionem late diffusam, [[bulla oeconomica]], quae apud [[Nederlandia|Nederlandos]] ex [[tulipa]]e [[bulbus|bulborum]] mercatura orta [[anni 1630|annis 1630]] tumebat, donec anno [[1637]] rupta est. Tulipomania fuisse putatur omnium prima — nec profecto ultima — bulla oeconomica ex futuri lucri exspectationibus nata. De rebus, quae annis 1630 in tuliparum mercatura evenerunt, multa scripta multaque narrata sunt, quae quidem non semper fidem faciunt. ''Tulipomania'' hodie [[metaphora|per translationem]] quamlibet bullam oeconomicam significat, in qua pretium mercandi magnopere pretium fundamentale superat.
Line 5 ⟶ 4:
== De tulipomania iudicanda ==
Tulipomania in [[aetas aurea Hollandiae|aetatem auream Hollandiae]] incidit, quae coepit, cum provinciae septentrionales ab [[Monarchia Hispanica|imperio Hispanico]] anno [[1581]] liberatae sunt. Lucra magna a [[Companium Nederlandici Indiarum Orientalium|companio Nederlandico Indiarum Orientalium]] facta opes provinciarum septentrionalium magnopere auxerunt. Praesertim mercatores fortunis locupletati sunt. Eisdem temporibus etiam tulipa ex montibus [[Tiansan]]ensibus oriunda gratiam iniit hominum nuper ditatorum, qui hortos praediorum suorum hoc instrumento luxuriae ornabant. Causa gratiae erat non solum, quod tulipae in caelo Nederlandico quam optime florebant sed etiam mira colorum in [[petalum|petalis]] varietas, cuius causa, ut nunc novimus, [[virus musivum]] bulborum erat.
 
=== De narratione classica ===
Bulla oeconomica est auctus pretii sua vi saginatus, qui ex mutato valore mercis nullo modo intellegi potest. Pretii auctus auctum pretii sequitur. Deinde pretii auctum non iam procedere posse aliquo loco manifestum fiet. Itaque incitabuntur venditiones, prout corroboratur praesensio bullae ruptae.
 
Etiam hodie intellectus vulgaris tulipomaniae positus est in libro, quem [[Carolus Mackay]] de vulgi credulitate conscripsit [[anecdotum|narratiunculas]] dehortatorias secutus annis 1630 ortas.<ref>Mackay 1841: [http://www.econlib.org/library/Mackay/macEx3.html#Ch.3,%20The%20Tulipomania cap. 3].</ref> Mackay, quippe qui mores docere vellet, cum utilia tum etiam incerta fideque parum digna protulit. Cum tulipam gratiam totius nationis inisse dixit, certe magnitudinem rei exaggeravit, nam Anne Goldgar, quae actis ad tulipae bulborum mercaturam pertinentibus summa diligentia inspectis narrationem tulipomaniae ex [[anecdotum|anecdotis]] dehortatoriis aliisque nugis purgavit, multo angustioribus finibus bullam oeconomicam circumscribit.
 
== Notae ==
<references />
 
== Bibliographia ==
* Dash, Mike. 1999. ''Tulipomania. The Story of the World's Most Coveted Flower & the Extraordinary Passions It Aroused.'' London: Gollancz.
* Garber, Peter M. 2000. ''Famous First Bubbles: The Fundamentals of Early Manias''. Cambridge: MIT Press.
* Goldgar, Anne. 2007. ''Tulipmania: money, honor, and knowledge in the Dutch golden age.'' Chicago: University of Chicago Press.
* Mackay, Charles. 1841. ''Memoirs of Extraordinary Popular Delusions and the Madness of Crowds.'' London: Richard Bentley.