Quantum redactiones paginae "Heautontimorumenos" differant

Content deleted Content added
m →‎Argumentum: de tempore etc.
Linea 3:
 
==Argumentum==
De [[amor]]ibus agitur duorum adulescentium patribus displicentibus: Clinia, Menedemi filius, Antiphilam [[puella]]m pauperem et orbam, sed magnae virtutis, amat; Clitipho, Chremetis [[filius]], clam patre Bacchidem amat [[meretrix|meretricem]] avidam et superbam, cui promissum [[argentum]] dare cupit nec scit, unde capiat. Menedemus iratus filio adeo graviter et acerbe usum Antiphilae exprobravit, ut is in [[Asia]]m abeatabiret militatum. In prima tamen scaena Menedemus Chremeti vicino confitetur ita nunc desiderio filii sese excruciari, ut eo absente neque beatus esse neque fortunis frui, sed laborare tantum et parcere instituerit. Menedemus ergo ille ''heautontimorumenos'' est. Profecto paratus est ad omnia faciendum, ut filium sibi reconcilietur. Mox Clinia necopinatus ex Asia redux patris saevitiam metuens ad amicum Clitiphonem devertitur. Tum Syrus, servus callidus, utriusque amicam adducit, hanc sycophantiam prae se agens: Bacchidi adsimulandum esse se non Clitiphonis (quod pater non ferret), sed Cliniae amicam fore; Antiphilam autem ancillae partes Bacchidis acturam. Menedemum vero sperat [[pecunia]]m Bacchidi promissam soluturum, ut filii benevolentiam recuperet.
 
Mox tamen Antiphila ex anulo tam a Sostrata, Chremetis uxore, quam a nutrice agnoscitur filia Chremetis essefilia, quae olim patris ex iussu infans exposita erat. Itaque dolus peragi non potest. Post multos et varios casus Cliniae contingitClinia gaudio exultantiexultans et Antiphilam uxorem ducereducit et cum patre in gratiam redireredit. Chremes contra certior factus de consuetudine filii et Bacchidis eum abdicare vult atque res suas in dotem filiae nuper repertae collocare. Tandem filio ignoscit, ea lege tamen, ut quam mox uxorem ducturum et ipse polliceatur. Etiam Syro ignoscitur, qui senem dominum deceperat ei persuadens filiam Antiphilam Bacchidi decem minas debere, verum pecuniam acceptam, ut meretricem solutam faceret, filio dederat. Ita Chremes, dum monet Menedemum, ut dolos servi sui caveat, ipse credulior ludificatus erat.
 
Hoc genus argumenti commune erat in comoediis huius aetatis. Quo magis intricatum erat, eo magis placebat.