Quantum redactiones paginae "Lingua Hispanica" differant

Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
Lingua Hispanica e [[lingua Latina|Latina]] deducitur; verba etiam nonnulla ex [[lingua Gothica|Gothica]] antiqua et [[lingua Arabica|Arabica]] habet. [[Lingua Vasconica]] quoque multa verba linguae Hispanicae dedit, sicut et pentavocalismum: Hispanicus enim sermo sicut Vasconicus quinque vocales breves habet.
 
Primae scripturae linguae Hispanicae sunt [[Glossae Aemilianenses]] (Glosas Emilianenses), minimae scripturae marginales in [[manuscriptum|manuscriptis]] [[Saeculum 10|saeculo decimo]]. HaecHae "''glosas''" sunt commentarii de textu, qui a lingua Latina in [[lingua Castellana antiqua|Castellanam]] convertebantur.
 
Hispanicus sermo [[Medium Aevum Hispanicum|Medii Aevi]] appellatur [[lingua Castellana antiqua|Castellanus]] (ob originem in regione [[Castella]]e) vel ''Roman Paladino''. Hispanicus hodiernus sermo surrexit [[Saeculum 15|saeculo quinto decimo]] vel [[Saeculum 16|sexto decimo]] post mutationes phoneticas consonantium, atque cum textibus [[Georgius Manrricus|Georgii Manrrici]] et [[Garcias Lasus de la Vega|Garciae Lasi de la Vega]]. Primam grammaticam linguae Hispanicae [[Aelius Antonius Nebrissensis]] scripsit anno [[1492]].
Usor anonymus