Quantum redactiones paginae "Sorin Cîmpeanu" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 6:
 
== Cursus honorum ==
Die [[15 Decembris]] [[2014]] [[Victor Ponta]] praeses ministrorum eum, qui sodalis [[Factio conservativa (Romania)|Factionis Conservativae]] est, ministrum eruditionis Romaniae fecit. Sunt, qui dicant Ponta eum ministrum fecisse, quod Cîmpeanu director magistratus, qui titulos academicos attribuit, Victori Ponta, qui opus doctorabile paene tantum descripsisset, honorem doctoris non dempsisset<ref>[http://www.adz.ro/artikel/artikel/das-grosse-belauern/ adz.ro die 23 Decembris 2014]</ref>. Die [[5 Novembris]] [[2015]] a [[Nicolaus Iohannis|Nicolao Johannis]] praeside pro tempore [[Primi ministri Romaniae|praeses ministrorum]] Romaniae nominatus est, postquam Victor Ponta a magistratu se recessit<ref>[http://www.adz.ro/inland/artikel-inland/artikel/staatschef-ernennt-bildungsminister-sorin-campeanu-zum-interims-premier/ adz.ro die 6 Novembris 2015]</ref>. Iam die [[17 Novembris]] eiusdem anni [[Dacianus Cioloş]] eius successor nominatus est<ref>[http://www.adz.ro/artikel/artikel/designierter-premier-ciolos-stellt-sein-expertenkabinett-vor/ adz.ro die 17 Novembris 2015]</ref>.
 
== Nexus externi ==