Aperire sectionem principem

Mutata

de activitate sua
Accrescebat domo Mariae et Georgii in [[Woolton]]. Iulia visitabat Ioannem cotidie, et cum ille undecim annorum esset eam visibat domo eius apud 1 Blomfield Road Liverpolii. Iulia docuit Ioannem psallere [[banio]]nem, et sonabat [[phonodiscus|phonodiscos]] [[Elvis Presley|Elvis Presley]].
 
Anno [[1955]], primum gregem cantorum suum,''The Quarry Men'' (''Lautumiarii'') nomine, condidit. Deinde cum [[Paulus McCartney|Paulo McCartney]], [[Georgius Harrison|Georgio Harrison]], et [[Ringo Starr|Ringo Starr]] in grege [[The Beatles]] (''Scarabaeuli'' vel ''Verberatoruli'') se consociavit. Anno [[1969]] post [[divortium]] e prima uxore [[Cynthia Powell]], quacum filium [[Iulianus Lennon|Iulianum Lennon]] genuit, in colonia [[Calpe]], [[Yoko Ono]], artificem [[Iaponia|Iaponicam]], in [[matrimonium]] duxit. Non solum cantor, sed etiam actor auctorque negotiis operam dedit. Carmina nota sunt ut puta ''[[Imagine (carmen)|Imagine]]'' et ''[[Give Peace a Chance]]''. Et [[pacifismus|pacifista]] fuit qui [[Bellum Indosinense II]] opposuit et [[motus pacis|motum pacis]] et [[iurum humanorum defensor|iura humana denfendum]] paticipaivit.
 
Anno [[1980]] [[Urbs Novum Eboracum|Novi Eboraci]] ante aedificium [[The Dakota]] nomine, Ioannes Lennon a [[Marcus David Chapman|Marco Davide Chapman]], homine amenti, [[pistolium|pistolio]] occisus est.
 
== Vide etiam ==
* [[Contracultura annorum 1960]]
* [[Suorum carminum actor]]
* [[Beatles]]
17 030

recensiones