Sanctus '''Demetrius Thessalonicensis''' (Graece {{Polytonic|Ἅγιοςἅγιος Δημήτριος τῆς Θεσσαλονίκης}}) fuit [[martyr]] [[Christianus]] qui [[Thessalonica]]e [[Saeculum 4|saeculo quarto]] ineunte habitavisse traditur. A [[Medium Aevum|Medio Aevo]], unus eex amplissimis [[Ecclesiae Orthodoxae|Orthodoxis]] [[Index sanctorum militarium|sanctis militaribus]] habebatur. Dies festus eius est [[26 Octobris]] secundum [[Calendarium Gregorianum]] aut [[8 Novembris]] secundum [[Calendarium Iulianum]].
== Nomen ==
"Demetrius" est forma Latina nominis [[Lingua Graeca|GraciGraeci]]. Forma alternativa "Dimitrios" est transcriptio recentior eiusdem nominis (pronuntiatione annis labentibus mutata). [[Lingua Russica|Russice]], nomen est Димитрий Солунский ([dimitri solunski] 'Dimitri Salonicensis'), qui fuit. Sanctus erat Patronus regnantis Russicae familiae [[RurikidRutheni|Ruthenorum]]um a [[Saeculum 11|Saeculo undecimo]]. Cum in [[Russia]] esset magno in honore, praemagnus heros in [[Ecclesiae Orthodoxae|Ecclesiis Orthodoxis]] factus est. Ita, similia nomina a "Demetrius" tracta acceptissima sunt in [[Europa]] orientali.