Quantum redactiones paginae "Iaponia" differant

Content deleted Content added
→‎Historia: "duobus autem... proliatae erant" ablativus absolutus nimis fuit verbosus
Linea 81:
[[Fasciculus:Biwa Lake.jpg|thumb|250px|left|Sol oriens super lacum Biva]]
 
In eadem qua positum est Tokium regione Kanto praeclarissimus et per Iaponas terras sublimissimus stat ignifer [[mons Fuji]] (富士山), qui et saepe a diligentibus pingitur et quotannis permultos peregrinos accipit. Lacus autem illustrissimus [[Lacus Biva|Bivaco]] (琵琶湖) vel Biva est, haud longe a Meaco situs scriptoribusque, quia pulcherrimum haberent lacum, ab antiquis Iaponis laudatus. E quibus unus, nomine Koso, monachus Buddhicus lacum quondam circumcolens, de nomine eius "Bivaco" inquit "terra pura est deae [[Benzaiten]], quae insulam placentem Chikubu, quod forma eius maxime [[biva]] (id est lyra Iaponica) accedat, in medio lacu incolit."<ref>Yoshihiro Kimura (2001). ''Biwako -sono koshō no yurai-'' [Lake Biwa, the origin of its name]. Hikone: Sunrise Publishing. ISBN 4-88325-129-2</ref>
 
Maxima pars Iaponorum, quod 72 fere centesimae pagorum Iaponiae montani sunt loci, urbes habitant, quarum princeps et quae plurimi incolae habet urbs [[Tokium]] est. Ceterum permulti sunt qui in regione Kansai incolant. Urbes amplissimae sunt [[Tokium]], [[Yocohama]], [[Osaca]], [[Nagoia]], [[Sapporo]], [[Cobeum]], [[Meacum]], [[Fucuoca]].