Quantum redactiones paginae "Spurius Cassius Vecellinus" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
 
== Cursus honorum ==
Cassius anno [[502]] primo consul creatus est. Una cum collega [[Opiter Verginius Tricostus|Opitre Verginio Tricosto]] bellum cum [[Aurunci]]s<ref name="livius">[[Titus Livius|Livius]], ''[[Ab urbe condita]]'' 2.17.</ref> vel [[Latini]]s<ref name="dionysius">[[Dionysius Halicarnassensis]], ''[[Antiquitates Romanae (Dionysius Halicarnassensis)|Historia Romana]]'' 5.49.</ref> gerens oppidum [[Pometia]]m<ref name="livius"/> vel [[Cameria]]m<ref name="dionysius"/> cepit et [[Triumphus|triumphum]] egit. Anno [[493 a.C.n.]], cum consul II esset, templum [[Ceres|Cereri]] dedicavit atque ''[[Foedus Cassianum]]'' pacis et amicitiae cum [[Latini]]s icit. Hic annus fuit cum prima [[Secessio plebis|secessio plebis]] in [[Mons Sacer (Roma)|Montem Sacrum]] evenit.
 
Anno [[486]] consul III de [[Hernici]]s triumphavit, foedus Cassianum ad eos extendit. Sed historici antiqui in tertio consulatu eum tamquam longinquum [[Gracchus|Gracchorum]] antecessorem depingunt : iam enim agrum publicum a nonnullis [[Patricii (ordo)|patriciis]] sine iure occupatum et frumentum a [[Tyrannis|tyranno]] Siciliae donatum non tantum [[Plebs|plebi Romanae]] viritim et gratuito dividere sibi proposuerat sed etiam [[Latini|Latinis]] et [[Hernici|Hernicis]] sociis. Quocirca anno proximo, simul atque magistratum deposuit, perduellionis accusatus morte damnatus est. Duas diversas traditiones de eius exitu nobis reliquere historici : sive a quaestoribus<ref>De ''quaestoribus parricidii'' agitur quorum meminerunt [[Duodecim tabulae|Duodecim Tabulae]] et qui de capitalibus causis cognoscebant. Tempore Ciceronis potius ''quaesitores'' magistratus huius generis dicebantur.</ref> [[Kaeso Fabius K.f. Vibulanus|Kaeso Fabio K.f. Vibulano]] et [[Lucius Valerius M.f. Potitus|Lucio Valerio M.f. Potito]] regni affectationis coram populo accusatus [[comitia tributa|comitiis tributis]] damnatus et [[Capitolium|saxo Tarpeio]] praecipitatus est<ref>[[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal]]. ''Ant. Rom.'' VIII,67. [[Titus Livius]] II,41. [[Valerius Maximus]] VI,3,1.</ref>, sive, quod minus veri simile eis videbatur, ab ipso patre in senatu delatus et, causa eius a senatoribus cognita, domi iure patrisfamilias necatus est<ref>[[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal]]. ''[[Antiquitates Romanae (Dionysius Halicarnassensis)|Ant. Rom]].'' VIII,68. [[Titus Livius]] II,41. Mediam inter illas traditionem apud [[Cicero|Ciceronem]] legimus (''De Rep.'' II,60) ubi quaestor accusator est et pater contra filium fert testimonium.</ref>.
 
Documentum de ea re in aede [[Ceres|Cereris]] fuisse dicebatur, signum inscriptionem praebens : "''Ex Cassia familia datum''", tamquam illud signum e bonis Spurii Cassii deae sacratis factum esset. Memoriae damnatione quoque dignus visus est ille vir : domus eius solo adaequata tradebatur eo ipso loco quo vivente Tito Livio templum deae [[Tellus (dea)|Telluris]] stabat<ref>Cf. [[Cicero]] ''Pro domo'' 101</ref>. Omnes narrationes tamen de Spurio Cassio, ut quae ad aetatem remotam et obscuram pertineant, dubiae fidei sunt : forsitan ex ipsa inscriptione et signo pars fabulae orta sit. Praeterea temporibus certius notis reipublicae Romanae [[gens Cassia]] sine dubio plebeia est, quod alioqui bene congruit cum aedis Cereris dedicatione. Nonnulli historici moderni coniecere quidem senatum Cassios ad plebem transferre ob illud ipsum scelus Spurii Cassi potuisse sed aeque verisimile est gentem plebeiam et potentem [[Respublica Romana|reipublicae liberae]] exeuntis maiores patricios et fictos sibi quaerere voluisse.
 
==Si vis plura legere==
* Bernadette Liou-Gille 1996, 'La sanction des leges sacratae et l'adfectatio regni : Spurius Cassius, Spurius Maelius et Manlius Capitolinus', ''La parola del passato'', 51 : 161-197.